Otium divos rogat in patenti prensus Aegaeo, simul atra nubes condidit lunam neque certa fulgent sidera nautis, otium bello furiosa Thrace, otium Medi pharetra decori, Grosphe, non gemmis neque purpura ve- nale nec auro. non enim gazae neque consularis submovet lictor miseros tumultus mentis et curas laqueata circum tecta volantis vivitur parvo bene cui paternum splendet in mensa tenui salinum nec levis somnos timor aut cupido sordidus aufert. quid brevi fortes iaculamur aevo multa? quid terras alio calentis sole mutamus? patriae quis exsul se quoque fugit? scandit aeratas vitiosa navis Cura nec turmas equitum relinquit ocior cervis et agente nimbos ocior Euro. laetus in praesens animus quod ultra est oderit curare et amara lento temperet risu: nihil est ab omni parte beatum. abstulit clarum cita mors Achillem, longa Tithonum minuit senectus et mihi forsan tibi quod negarit porriget hora. te greges centum Siculaeque circum mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum apta quadrigis equa, te bis Afro murice tinctae vestiunt lanae: mihi parva rura et spiritum Graiae tenuem Camenae Parca non mendax dedit et malignum spernere volgus.