Mercuri, nam te docilis magistro movit Amphion lapides canendo, tuque testudo resonare septem callida nervis, nec loquax olim neque grata, nunc et divitum mensis et amica templis, dic modos, Lyde quibus obstinatas adplicet auris, quae velut latis equa trima campis ludit exsultim metuitque tangi nuptiarum expers et adhuc protervo cruda marito. tu potes tigris comitesque silvas ducere et rivos celeres morari; cessit immanis tibi blandienti ianitor aulae Cerberus, quamvis furiale centum muniant angues caput eius atque spiritus taeter saniesque manet ore trilingui; quin et Ixion Tityosque voltu risit invito, stetit urna paulum sicca, dum grato Danai puellas carmine mulces. audiat Lyde scelus atque notas virginum poenas et inane lymphae dolium fundo pereuntis imo seraque fata, quae manent culpas etiam sub Orco. inpiae, (nam quid potuere maius?) inpiae sponsos potuere duro perdere ferro. una de multis face nuptiali digna periurum fuit in parentem splendide mendax et in omne virgo nobilis aevum, “surge” quae dixit iuveni marito, “surge, ne longus tibi somnus unde non times detur; socerum et scelestas falle sorores, quae velut nactae vitulos leaenae singulos eheu lacerant: ego illis mollior nec te feriam neque intra claustra tenebo. me pater saevis oneret catenis, quod viro clemens misero peperci, me vel extremos Numidarum in agros classe releget: i pedes quo te rapiunt et aurae, dum favet nox et Venus, i secundo omine et nostri memorem sepulcro scalpe querelam.”