Est mihi nonum superantis annum plenus Albani cadus, est in horto, Phylli, nectendis apium coronis; est hederae vis multa, qua crinis religata fulges, ridet argento domus, ara castis vincta verbenis avet immolato spargier agno; cuncta festinat manus, huc et illuc cursitant mixtae pueris puellae, sordidum flammae trepidant rotantes vertice fumum. ut tamen noris, quibus advoceris gaudiis: Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus adfluentis ordinat annos. Telephum, quem tu petis, occupavit non tuae sortis iuvenem puella dives et lasciva tenetque grata compede vinctum. terret ambustus Phaethon avaras spes et exemplum grave praebet ales Pegasus terrenum equitem gravatus Bellerophontem, semper ut te digna sequare et ultra quam licet sperare nefas putando disparem vites. age iam, meorum finis amorum, (non enim posthac alia calebo femina) condisce modos, amanda voce quos reddas: minuentur atrae carmine curae.