Audivere, Lyce, di mea vota, di audivere, Lyce: fis anus et tamen vis formosa videri ludisque et bibis inpudens et cantu tremulo pota Cupidinem lentum sollicitas. ille virentis et doctae psallere Chiae pulcris excubat in genis. inportunus enim transvolat aridas quercus et refugit te quia luridi dentes, te quia rugae turpant et capitis nives. nec Coae referunt iam tibi purpurae nec cari lapides tempora, quae semel notis condita fastis inclusit volucris dies. quo fugit venus, heu, quove color, decens quo motus? quid habes illius, illius, quae spirabat amores, quae me surpuerat mihi felix post Cinaram notaque et artium gratarum facies? sed Cinarae brevis annos fata dederunt, servatura diu parem cornicis vetulae temporibus Lycen, possent ut iuvenes visere fervidi multo non sine risu dilapsam in cineres facem.