Qualem ministrum fulminis alitem, cui rex deorum regnum in avis vagas permisit expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo, olim iuventas et patrius vigor nido laborum propulit inscium, vernique iam nimbis remotis insolitos docuere nisus venti paventem, mox in ovilia demisit hostem vividus impetus, nunc in reluctantis dracones egit amor dapis atque pugnae; qualemve laetis caprea pascuis intenta fulvae matris ab ubere iam lacte depulsum leonem dente novo peritura vidit: videre Raetis bella sub Alpibus Drusum gerentem Vindelici. quibus mos unde deductus per omne tempus Amazonia securi dextras obarmet, quaerere distuli nec scire fas est omnia, sed diu lateque victrices catervae consiliis iuvenis revictae sensere, quid mens rite, quid indoles nutrita faustis sub penetralibus posset, quid Augusti paternus in pueros animus Nerones. fortes creantur fortibus et bonis: est in iuvencis, est in equis patrum virtus neque inbellem feroces progenerant aquilae columbam. doctrina sed vim promovet insitam rectique cultus pectora roborant; utcumque defecere mores, indecorant bene nata culpae. quid debeas, o Roma, Neronibus, testis Metaurum flumen et Hasdrubal devictus et pulcher fugatis ille dies Latio tenebris, qui primus alma risit adorea, dirus per urbis Afer ut Italas ceu flamma per taedas vel Eurus per Siculas equitavit undas. post hoc secundis usque laboribus Romana pubes crevit et inpio vastata Poenorum tumultu fana deos habuere rectos. dixitque tandem perfidus Hannibal: “cervi, luporum praeda rapacium, sectamur ultro quos opimus fallere et effugere est triumphus. gens, quae cremato fortis ab Ilio iactata Tuscis aequoribus sacra natosque maturosque patres pertulit Ausonias ad urbis, duris ut ilex tonsa bipennibus nigrae feraci frondis in Algido, per damna, per caedis ab ipso ducit opes animumque ferro. non hydra secto corpore firmior vinci dolentem crevit in Herculem monstrumve submisere Colchi maius Echioniaeve Thebae. merses profundo, pulchrior evenit; luctere, multa proruet integrum cum laude victorem geretque proelia coniugibus loquenda. Carthagini iam non ego nuntios mittam superbos: occidit, occidit spes omnis et fortuna nostri nominis Hasdrubale interempto. nil Claudiae non perficient manus, quas et benigno numine Iuppiter defendit et curae sagaces expediunt per acuta belli”.