Quae tibi cum pedibus ratio? quid carmina culpas? scandere qui nescis, versiculos laceras? claudicat hic versus; haec inquit syllaba nutat; atque nihil prorsus stare putat podager