Adspice sudantes venerando pondere fratres, divino meritos semper honore coli, iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae et mirata vagas reppulit Aetna faces, complexi manibus fultos cervice parentes attollunt vultus accelerantque gradus. grandaevi gemina sublimes prole feruntur et cara natos implicuere mora, nonne vides, ut saeva senex incendia monstret? ut trepido genetrix invocet ore deos? erexit formido comam, perque omne metallum fusus in attonito palluit aere tremor, in iuvenum membris animosus cernitur horror atque oneri metuens impavidusque sui. reiectae vento chlamydes. dextram exerit ille contentus laeva sustinuisse patrem; ast illi duplices in nodum colligit ulnas cautior in sexu debiliore labor, hoc quoque praeteriens oculis ne forte relinquas, artificis tacitae quod meruere manus: nam consanguineos eadem cum forma figuret, hic propior matri fit tamen, ille patri. dissimiles annos sollertia temperat artis! alter in alterius redditur ore parens, et nova germanis paribus discrimina praebens divisit vultus cum pietate faber. O bene naturae memores, documenta supernae iustitiae, iuvenum numina, vota senum: qui spretis opibus medios properastis in ignes nil praeter sanctam tollere canitiem. haud equidem inmerito tanta virtute repressas Enceladi fauces obriguisse reor. ipse redundantem frenavit Mulciber Aetnam, laederet exempli ne monumenta pii. senserunt elementa fidem. pater adfuit aether terraque maternum sedula iuvit onus, quodsi notus amor provexit in astra Laconas, Aenean Phrygio raptus ab igne pater, si vetus Argolicos inlustrat gloria fratres, qui sua materno colla dedere iugo: cur non Amphinomo, cur non tibi, fortis Anapi, aeternum Siculus templa dicavit honos? plura licet summae dederit Trinacria laudi, noverit hoc maius se genuisse nihil; nec doleat damnis, quae devius intulit ardor, nec gemat exustas igne furente domos. non potuit pietas flamma cessante probari: emptum est ingenti clade perenne decus.