Lymphae, quae tegitis cognato carcere lymphas. et, quae nunc estis quaeque fuistis, aquae, quod vos ingenium iunxit? qua frigoris arte torpuit et maduit prodigiosa silex? quis tepor inclusus securas vindicat undas? interior glacies quo liquefacta Noto? gemma quibus causis arcano mobilis aestu vel concreta fuit vel resoluta gelu?