Si tua, Cureti, penitus cognoscere quaeris sidera, patre tuo certius ipse loquar. quod furis, adversi dedit inclementia Martis; quod procul a Musis, debilis Areas crat; quod turpem pateris iam cano podice morbum, femineis signis Luna Venusque fuit; attrivit Saturnus opes, hoc prorsus in uno haereo: quae cunnum lambere causa facit?