Iuppiter interea cinctam Thaumantida nimbis ire iubet totoque deos arcessere mundo. ilia colorato Zephyros illapsa volatu numina conclamat pelagi Nymphasque morantes increpat et Fluvios umentibus evocat antris. ancipites trepidique ruunt, quae causa quietos excierit, tanto quae res agitanda tumultu. ut patuit stellata domus, considere iussi, nec confusus honor: caelestibus ordine sedes prima datur; tractum proceres tenuere secundum aequorei, placidus Nereus reverendaque Phorci canities; Glaucum series extrema biformem accipit et certo mansurum Protea vultu. nec non et senibus Fluviis concessa sedendi gloria; plebeio stat cetera more iuventus, mille Amnes. liquidis incumbunt patribus udae Naides et taciti mirantur sidera Fauni. Tum gravis ex alto genitor sic orsus Olympo: “abduxere meas iterum mortalia curas iam pridem neglecta mihi, Saturnia postquam otia et ignavi senium cognovimus aevi; sopitosque diu populos torpore paterno sollicitae placuit stimulis impellere vitae, incultis ne sponte seges grandesceret arvis, undaret neu silva favis, neu vina tumerent fontibus et totae fremerent in pocula ripae (haud equidem invideo — neque enim livescere fas est vel nocuisse deos — sed, quod dissuasor honesti luxus et humanas oblimat copia mentes), provocet ut segnes animos rerumque remotas ingeniosa vias paulatim exploret egestas utque artes pariat sollertia, nutriat usus. Nunc mihi cum magnis instat Natura querellis humanum relevare genus, durumque tyrannum inmitemque vocat regnataque saecula patri commemorat parcumque Iovem se divite clamat, qui campos horrere situ dumisque repleri rura velim, nullis exornem fructibus annum. se iam, quae genetrix mortalibus ante fuisset, in dirae subito mores transisse novercae; “quid mentem traxisse polo, quid profuit altum erexisse caput, pecudum si more pererrant avia, si frangunt communia pabula glandes? haecine vita iuvat silvestribus abdita 1 lustris, indiscreta feris?” tales cum saepe parentis pertulerim questus, tandem clementior orbi Chaonio statui gentes avertere victu: atque adeo Cererem, quae nunc ignara malorum verberat Idaeos torva cum matre leones, per mare, per terras avido discurrere luctu decretum, natae donec laetata repertae indicio tribuat fruges, currusque feratur nubibus ignotas populis sparsurus aristas et iuga caerulei subeant Actaea dracones. quodsi quis Cereri raptorem prodere divum audeat, imperii molem pacemque profundam obtestor rerum, natus licet ille sororve vel coniunx fuerit natarumve agminis una, se licet ilia meo conceptam vertice iactet: sentiet iratum procul aegide, sentiet ictum fulminis et genitum divina sorte pigebit optabitque mori: tunc vulnere saucius ipsi tradetur genero, passurus prodita regna, et sciet an propriae conspirent Tartara causae. hoc sanctum; mansura fluant hoc ordine fata.” dixit et horrendo concussit sidera motu. At procul armisoni Cererem sub rupibus antri securam placidamque diu iam certa peracti terrebant simulacra mali, noctesque timorem ingeminant omnique perit Proserpina somno. namque modo adversis invadi viscera telis, nunc sibi mutatas horret nigrescere vestes, nunc steriles mediis frondere penatibus ornos. stabat praeterea luco dilectior omni laurus, virgineos quondam quae fronde pudica umbrabat thalamos: hanc imo stipite caesam vidit et incomptos focdari pulvere ramos quaesivitque nefas. Dryades dixere gementes Tartarea Furias debellavisse bipenni. Sed tunc ipsa sui iam non ambagibus ullis nuntia materno facies ingesta sopori: namque videbatur tenebroso obtecta recessu carceris et saevis Proserpina vincta catenis, non qualem Siculis olim mandaverat arvis nec qualem roseis nuper convallibus Aetnae suspexere deae: squalebat pulchrior auro caesaries et nox oculorum infecerat ignes exhaustusque gelu pallet rubor, ille superbi flammeus oris honos, et non cessura pruinis membra colorantur picei caligine regni. ergo hanc ut dubio vix tandem agnoscere visu evaluit: cuius tot poenae criminis? inquit “unde haec informis macies? cui tanta potestas in me saevitiae? rigidi cur vincula ferri vix aptanda feris molles meruere lacerti? tu mea, tu proles? an vana fallimur umbra?” Ilia refert: “heu dira parens nataeque peremptae immemor! heu fulvas animo transgressa leaenas! tantane te nostri tenuere oblivia? tantum unica despicior? certe Proserpina nomen dulce tibi, tali quae nunc, ut cernis, hiatu suppliciis inclusa teror! tu saeva choreis indulges? Phrygias vel nunc interstrepis urbes? quodsi non omnem pepulisti pectore matrem, si tua nata, Ceres, et non me Caspia tigris edidit, his, oro, miseram defende cavernis inque superna refer, prohibent si fata reverti, vel tantum visura veni.” Sic fata trementes tendere conatur palmas. vis improba ferri impedit et motae somnum solvere catenae. obriguit visis; gaudet non vera fuisse; complexu caruisse dolet. penetralibus amens prosilit et tali compellat voce Cybeben: “lam non ulterius Phrygia tellure morabor, sancta parens: revocat tandem custodia cari pignoris et cunctis obiecti fraudibus anni, nec mihi Cyelopum quamvis extructa caminis culmina fida satis, timeo ne fama latebras prodiderit leviusque meum Trinacria celet depositum. terret nimium vulgata locorum nobilitas. aliis sedes obscurior oris exquirenda mihi; gemitu flammisque propinquis Enceladi nequeunt umbracula nostra taceri. somnia quin etiam variis infausta figuris saepe monent, nullusque dies non triste minatur augurium. quotiens flaventia serta comarum sponte cadunt! quotiens exundat ab ubere sanguis! larga vel invito prorumpunt flumina vultu iniussaeque manus mirantia pectora tundunt. si buxus inflare velim, ferale gemiscunt; tympana si quatiam, planctus mihi tympana reddunt. ah vereor, ne quid portendant omina veri! hae longae nocuere morae ” “Procul inrita venti dicta ferant " subicit Cybele; " nec tanta Tonanti segnities, ut non pro pignore fulmina mittat. i tamen et nullo turbata revertere casu.” Haec ubi, digreditur templis. sed nulla ruenti mobilitas: tardos queritur non ire dracones inmeritasque movens alterno verbere pennas Sicaniam quaerit, cum necdum absconderit Idam. cuncta pavet speratque nihil, sic aestuat ales, quae teneros humili fetus commiserit orno adlatura cibos, et plurima cogitat absens: ne gracilem ventus decusserit arbore nidum, ne furtum pateant homini, ne praeda colubris. Ut domus excubiis incustodita remotis et resupinati neglecto cardine postes flebilis et tacitae species adparuit aulae, non expectato respectu cladis amictus conscidit et fractas cum crine avellit aristas. haeserunt lacrimae; nec vox aut spiritus oris redditur, atque imis vibrat tremor ossa medullis; succidui titubant gressus; foribusque reclusis, dum vacuas sedes et desolata pererrat atria, semirutas confuso stamine telas atque interceptas agnoscit pectinis artes. divinus perit ille labor, spatiumque relictum audax sacrilego supplebat aranea textu. Nee deflet plangitve malum; tantum oscula telae figit et abrumpit mutas in fila querellas: attritosque manu radios proiectaque pensa cunctaque virgineo sparsa oblectamina ludo ceu natam pressat gremio; castumque cubile desertosque toros et, sicubi sederat olim, perlegit: attonitus stabulo ceu pastor inani, cui pecus aut rabies Poenorum inopina leonum aut populatrices infestavere catervae; serus at ille redit vastataque pascua lustrans non responsuros ciet imploratque iuvencos. Atque ibi secreta tectorum in parte iacentem conspicit Electram, natae quae sedula nutrix Oceani priscas inter notissima Nymphas. par Cereri pietas; haec post cunabula dulci ferre sinu summoque Iovi deducere parvam sueverat et genibus ludentem aptare paternis. haec comes, haec custos, haec proxima mater haberi. tunc laceras effusa comas et pulvere cano sordida sidereae raptus lugebat alumnae. Hanc adgressa Ceres, postquam suspiria tandem laxavit frenosque dolor: quod cernimus inquit “excidium? cui praeda feror? regnatne maritus an caelum Titanes habent? quae talia vivo ausa Tonante manus? rupitne Typhoia cervix Inarimen? fractane iugi compage Vesevi Alcyoneus Tyrrhena pedes per stagna cucurrit? an vicina mihi quassatis faucibus Aetna protulit Enceladum? nostros an forte penates adpetiit centum Briareia turba lacertis? heu, ubi nunc es, nata, mihi? quo, mille ministrae, quo, Cyane? volucres quae vis Sirenas abegit? haecine vestra fides? sic fas aliena tueri pignora?” Contremuit nutrix, maerorque pudori cedit, et adspectus miserae non ferre parentis emptum morte velit longumque inmota moratur auctorem dubium certumque expromere funus. vix tamen haec: “Acies utinam vesana Gigantum hanc dederit cladem! levius communia tangunt. sed divae, multoque minus quod rere, sorores in nostras (nimium!) coniuravere ruinas. insidias superum, cognatae vulnera cernis invidiae. Phlegra nobis infensior aether. Florebat tranquilla domus; nec limina virgo linquere nec virides audebat visere saltus praeceptis obstricta tuis. telae labor illi; Sirenes requies. sermonum gratia mecum, mecum somnus erat cautique per atria ludi: cum subito (dubium quonam monstrante latebras rescierit) Cytherea venit suspectaque nobis ne foret, hinc Phoeben comites, hinc Pallada iunxit. protinus effuso laetam se fingere risu nec semel amplecti nomenque iterare sororis ct dura de matre queri, quae tale recessu maluerit damnare decus vetitamque dearum colloquio patriis procul amandaverit astris. nostra rudis gaudere malis et nectare largo instaurare dapes. nunc arma habitumque Dianae induitur digitisque attemptat mollibus arcum, nunc crinita iubis galeam, laudante Minerva, implet et ingentem clipeum gestare laborat. Prima Venus campos Aetnaeaque rura maligno ingerit adflatu. vicinos callida flores ingeminat meritumque loci velut inscia quaerit nec credit, quod bruma rosas innoxia servet, quod gelidi rubeant alieno germine menses verna nec iratum timeant virgulta Booten. dum loca miratur, studio dum flagrat eundi, persuadet; teneris heu lubrica moribus aetas! quos ego nequidquam planctus, quas inrita fudi ore preces! ruit ilia tamen confisa sororum praesidio; famulae longo post ordine Nymphae. Itur in aeterno vestitos gramine colles et prima sub luce legunt, cum rore serenus albet ager sparsosque bibunt violaria sucos. sed postquam medio sol altior institit axi, ecce polum nox foeda rapit tremefactaque nutat insula cornipedum pulsu strepituque rotarum. nosse nec aurigam licuit: seu mortifer ille seu Mors ipsa fuit. livor permanat in herbas; deficiunt rivi; squalent rubigine prata et nihil adflatura vivit: pallere ligustra, expirare rosas, decrescere lilia vidi. ut rauco reduces tractu detorsit habenas, nox sua prosequitur currum, lux redditur orbi. Persephone nusquam. voto rediere peracto nec mansere deae. mediis invenimus arvis exanimem Cyanen: cervix redimita iacebat et caligantes marcebant fronte coronae. adgredimur subito et casus scitamur eriles (nam propior cladi steterat) : quis vultus equorum? quis regat? ilia nihil, tacito sed laesa veneno solvitur in laticem: subrepit crinibus umor; liquitur in roremque pedes et brachia manant nostraque mox lambit vestigia perspicuus fons. discedunt aliae. rapidis Acheloides alis sublatae Siculi latus obsedere Pelori accensaeque malo iam non impune canoras in pestem vertere lyras: vox blanda carinas adligat; audito frenantur carmine remi. sola domi luctu senium tractura relinquor.” Haeret adhuc suspensa Ceres et singula demens ceu nondum transacta timet; mox lumina torquens vultu ad caelicolas furiato pectore fertur. arduus Hyrcana quatitur sic matre Niphates, cuius Achaemenio regi ludibria natos advexit tremebundus eques: fremit ilia marito mobilior Zephyro totamque virentibus iram dispergit maculis timidumque hausura profundo ore virum vitreae tardatur imagine formae. Haud aliter toto genetrix bacchatur Olympo “reddite " vociferans. " non me vagus edidit amnis; non Dryadum de plebe sumus. turrita Cybebe me quoque Saturno genuit. quo iura deorum, quo leges cecidere poli? quid vivere recte proderit? en audet noti Cytherea pudoris ostentare suos post Lemnia vincula vultus! hos animos bonus ille sopor castumque cubile praebuit! amplexus hoc promeruere pudici! nec mirum, si turpe nihil post talia ducit. quid vos expertes thalami? tantumne relictus virginitatis honos? tantum mutata voluntas? iam Veneri iunctae, sociis raptoribus, itis? o templis Scythiae atque hominem sitientibus aris utraque digna coli! tanti quae causa furoris? quam mea vel tenui dicto Proserpina laesit? scilicet aut caris pepulit te, Delia, silvis aut tibi commissas rapuit, Tritonia, pugnas. an gravis eloquio? vestros an forte petebat importuna choros? atqui Trinacria longe, esset ne vobis oneri, deserta colebat. quid latuisse iuvat? rabiem livoris acerbi nulla potest placare quies.” His increpat omnes vocibus. ast illae (prohibet sententia patris) aut reticent aut nosse negant responsaque matri dant lacrimas. quid agat? rursus se victa remittit inque humiles devecta preces: “Ignoscite, si quid intumuit pietas, si quid flagrantius actum quam miseros decuit. supplex miserandaque vestris advolvor genibus: liceat cognoscere sortem: hoc tantum liceat — certos habuisse dolores. scire peto, quae forma mali; quamcumque dedistis fortunam, sit nota: feram fatumque putabo, non scelus. adspectum, precor, indulgete parenti; non repetam. quaesita manu securus habeto quisquis es; adfirmo praedam; desiste vereri. quodsi nos aliquo praevenit foedere raptor, tu certe, Latona, refer; confessa Diana forte tibi. nosti quid sit Lucina, quis horror pro genitis et quantus amor, partusque tulisti tu geminos: haec una mihi. sic crine fruaris semper Apollineo, sic me felicior aevum mater agas.” Largis tunc imbribus ora madescunt. “quid? tantum dignum fieri dignumque taceri? hei mihi, discedunt omnes. quid vana moraris ulterius? non bella palam caelestia sentis? quin potius natam pelago terrisque requiris? accingar lustrare diem, per devia rerum indefessa ferar. nulla cessabitur hora, non requies, non somnus erit, dum pignus ademptum inveniam, gremio quamvis mergatur Hiberae Tethyos et Rubro iaceat vallata profundo. non Rheni glacies, non me Riphaea tenebunt frigora; non dubio Syrtis cunctabitur aestu. stat finem penetrare Noti Boreaeque nivalem vestigare domum; primo calcabitur Atlas occasu facibusque meis lucebit Hydaspes. impius errantem videat per rura, per urbes luppiter; extincta satietur paelice Iuno. insultate mihi, caelo regnate superbi, ducite praeclarum Cereris de stirpe triumphum! ” Haec fatur notaeque iugis inlabitur Aetnae noctivago taedas informatura labori. Lucus erat prope flumen Acin, quod Candida praefert saepe mari pulchroque secat Galatea natatu, densus et innexis Aetnaea cacumina ramis qua licet usque tegens. illic posuisse cruentam acgida captivamque pater post proelia praedam advexisse datur. Phlegraeis silva superbit exuviis totumque nemus victoria vestit. hic patuli rietus et prodigiosa Gigantum tergora dependent, et adhuc crudele minantur adfixae truncis facies, inmaniaque ossa serpentum passim cumulis exanguibus albent, et rigidae multo suspirant fulmine pelles; nullaque non magni iactat se nominis arbor: haec centumgemini strictos Aegaeonis enses curvata vix fronde levat; liventibus ilia exultat Coei spoliis; haec arma Mimantis sustinet; hos onerat ramos exutus Ophion. altior at cunctis abies umbrosaque late ipsius Enceladi fumantia gestat opima, summi terrigenum regis, caderetque gravata pondere, ni lassam fulciret proxima quercus. inde timor numenque loco, nemorisque senectae parcitur, aetheriisque nefas nocuisse tropaeis. pascere nullus oves nec robora laedere Cyclops audet et ipse fugit sacra Polyphemus ab umbra. Non tamen hoc tardata Ceres, accenditur ultro relligione loci vibratque infesta securim ipsum etiam feritura Iovem: succidere pinus aut magis enodes dubitat prosternere cedros exploratque habiles truncos rectique tenorem stipitis et certo pertemptat brachia nisu. sic, qui vecturus longinqua per aequora merces molitur tellure ratem vitamque procellis obiectare parat, fagos metitur et alnos et varium rudibus silvis accommodat usum: quae longa est, tumidis praebebit cornua velis; quae fortis, clavo potior; quae lenta, favebit remigio; stagni patiens aptanda carinae. Tollebant geminae capita inviolata cupressus caespite vicino: quales non rupibus Idae miratur Simois, quales non divite ripa lambit Apollinei nemoris nutritor Orontes. germanas adeo credas; sic frontibus aequis adstant et socio despectant vertice lucum. hae placuere faces, pernix invadit utramque cincta sinus, exerta manus, armata bipenni alternasque ferit totisque obnixa trementes viribus impellit. pariter traxere ruinam et pariter posuere comas campoque recumbunt, Faunorum Dryadumque dolor, complectitur ambas, sicut erant, alteque levat retroque solutis crinibus ascendit fastigia montis anheli exuperatque aestus et nulli pervia saxa atque indignantes vestigia calcat harenas: qualis pestiferas animare ad crimina taxos torva Megaera ruit, Cadmi seu moenia poscat sive Thyesteis properet saevire Mycenis: dant tenebrae manesque locum plantisque resultant Tartara ferratis, donec Phlegethontis ad undam constitit et plenos excepit lampade fluctus. Postquam perventum scopuli flagrantis in ora, protinus arsuras aversa fronte cupressus faucibus iniecit mediis lateque cavernas texit et undantem flammarum obstruxit hiatum. compresso mons igne tonat claususque laborat Mulciber: obducti nequeunt exire vapores. coniferi micuere apices crevitque favillis Aetna no vis: strident admisso sulphure rami. tum, ne deficerent tantis erroribus, ignes semper inocciduos insopitosque manere iussit et arcano perfudit robora suco, quo Phaethon inrorat equos, quo Luna iuvencos. Iamque soporiferas nocturna silentia terris explicuere vices: laniato pectore longas incohat ilia vias et sic ingressa profatur: “Non tales gestare tibi, Proserpina, taedas sperabam; sed vota mihi communia matrum et thalami festaeque faces caeloque canendus ante oculos hymenaeus erat. sic numina fatis volvimur et nullo Lachesis discrimine saevit? quam nuper sublimis eram quantisque procorum cingebar studiis! quae non mihi pignus ob unum cedebat numerosa parens! tu prima voluptas, tu postrema mihi; per te fecunda ferebar. o decus, o requies, o grata superbia matris, qua gessi florente deam, qua sospite numquam inferior Iunone fui: nunc squalida, vilis. hoc placitum patri. cur autem adscribimus illum his lacrimis? ego te, fateor, crudelis ademi, quae te deserui solamque instantibus ultro hostibus exposui. raucis secura fruebar nimirum thiasis et laeta sonantibus armis iungebam Phrygios, cum tu raperere, leones, accipe quas merui poenas. en ora fatiscunt vulneribus grandesque rubent in pectore sulci, immemor en uterus crebro contunditur ictu. Qua te parte poli, quo te sub cardine quaeram? quis monstrator erit? quae me vestigia ducent? qui currus? ferus ipse quis est? terraene,marisne incola? quae volucrum deprendam signa rotarum? ibo, ibo quocumque pedes, quocumque iubebit casus; sic Venerem quaerat deserta Dione. Efficietne labor? rursus te, nata, licebit amplecti? manet ille decor, manet ille genarum fulgor? an infelix talem fortasse videbo, qualis nocte venis, qualem per somnia vidi?” Sic ait et prima gressus molitur ab Aetna exitiique reos flores ipsumque rapinae detestata locum sequitur dispersa viarum indicia et pleno rimatur lumine campos inclinatque faces, omnis madet orbita fletu; omnibus admugit, 1 quocumque it in aequore, sulcis. 2 adnatat umbra fretis extremaque lucis imago Italiam Libyamque ferit: clarescit Etruscum litus et accenso resplendent aequore Syrtes. antra procul Scyllaea petit canibusque reductis pars stupefacta silet, pars nondum exterrita latrat.