Nec minus efficax ultor contemptae religionis filius quoque eius Aesculapius, qui consecratum templo suo lucum a Turullio praefecto Antonii ad naues ei faciendas magna ex parte succisum, inter ipsum nefarium ministerium deuictis partibus Antonii, imperio Caesaris morti destinatum Turullium manifestis numinis sui uiribus in eum locum, quem uiolauerat, traxit effecitque ut ibi potissimum a militibus Caesarianis occisus eodem exitio et euersis iam arboribus poenas lueret et adhuc superantibus inmunitatem consimilis iniuriae pareret suamque uenerationem, quam apud colentes maximam semper habuerat, † dis multiplicauit.