Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis Ad Proculi nitidos, officiose, lares. Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae Transibis Vestae virgineamque domum; Inde sacro veneranda petes Palatia clivo, Plurima qua summi fulget imago ducis. Nec te detineat miri radiata colossi Quae Rhodium moles vincere gaudet opus. Flecte vias hac qua madidi sunt tecta Lyaei Et Cybeles picto stat Corybante tholus. Protinus a laeva clari tibi fronte Penates Atriaque excelsae sunt adeunda domus. Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum: Nulla magis toto ianua poste patet, Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores. Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?', Sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur Ista, salutator scribere non potuit.'