Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino, Pastillos Cosmi luxuriosa voras. Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant, Extremo ructus cum redit a barathro. Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus Atque duplex animae longius exit odor? Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta Iam tollas et sis ebria simpliciter.