Si non molestum est teque non piget, scazon, Nostro rogamus pauca verba Materno Dicas in aurem sic ut audiat solus. Amator ille tristium lacernarum Et baeticatus atque leucophaeatus, Qui coccinatos non putat viros esse Amethystinasque mulierum vocat vestes, Nativa laudet, habeat et licet semper Fuscos colores, galbinos habet mores. Rogabit, unde suspicer virum mollem. Una lavamur: aspicit nihil sursum, Sed spectat oculis devorantibus draucos Nec otiosis mentulas videt labris. Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.