Quod fronte Selium nubila vides, Rufe, Quod ambulator porticum terit seram, Lugubre quiddam quod tacet piger voltus, Quod paene terram nasus indecens tangit, Quod dextra pectus pulsat et comam vellit: Non ille amici fata luget aut fratris, Uterque natus vivit et precor vivat, Salva est et uxor sarcinaeque servique, Nihil colonus vilicusque decoxit. Maeroris igitur causa quae? Domi cenat.