Littera pervenit tua, quo consuevit, Aconti, Et paene est oculis insidiate meis. Pertimui, scriptumque tuum sine murmure legi, Iuraret ne quos inscia lingua deos. Et, puto, captasses iterum, nisi, ut ipse fateris, Promissam scires me satis esse semel. Nec lectura fui, sed, si tibi dura fuissem, Aucta foret saevae forsitan ira deae. Omnia cum faciam, cum dem pia tura Dianae, Illa tamen iusta plus tibi parte favet, Utque cupis credi, memori te vindicat ira; Talis in Hippolyto vix fuit illa suo. At melius virgo favisset virginis annis, Quos vereor paucos ne velit esse mihi. Languor enim causis non apparentibus haeret; Adiuvor et nulla fessa medentis ope. Quam tibi nunc gracilem vix haec rescribere quamque Pallida vix cubito membra levare putas? Nunc timor accedit, ne quis nisi conscia nutrix Colloquii nobis sentiat esse vices. Ante fores sedet haec quid agamque rogantibus intus, Ut possim tuto scribere, 'dormit,' ait. Mox, ubi, secreti longi causa optima, somnus Credibilis tarda desinit esse mora, Iamque venire videt quos non admittere durum est, Excreat et dicta dat mihi signa nota. Sicut erant, properans verba inperfecta relinquo, Et tegitur trepido littera coepta sinu. Inde meos digitos iterum repetita fatigat; Quantus sis nobis adspicis ipse labor. Quo peream si dignus eras, ut vera loquamur; Sed melior iusto quamque mereris ego. Ergo te propter totiens incerta salutis Commentis poenas doque dedique tuis? Haec nobis formae te laudatore superbae Contingit merces? et placuisse nocet? Si tibi deformis, quod mallem, visa fuissem, Culpatum nulla corpus egeret ope; Nunc laudata gemo, nunc me certamine vestro Perditis, et proprio vulneror ipsa bono. Dum neque tu cedis, nec se putat ille secundum, Tu votis obstas illius, ille tuis. Ipsa velut navis iactor quam certus in altum Propellit Boreas, aestus et unda refert, Cumque dies caris optata parentibus instat, Inmodicus pariter corporis ardor adest — Ei mihi, coniugii tempus crudelis ad ipsum Persephone nostras pulsat acerba fores! Iam pudet, et timeo, quamvis mihi conscia non sim, Offensos videar ne meruisse deos. Accidere haec aliquis casu contendit, at alter Acceptum superis hunc negat esse virum; Neve nihil credas in te quoque dicere famam, Facta veneficiis pars putat ista tuis. Causa latet, mala nostra patent; vos pace movetis Aspera submota proelia, plector ego! Dic age nunc, solitoque tibi ne decipe more: Quid facies odio, sic ubi amore noces? Si laedis, quod amas, hostem sapienter amabis — Me, precor, ut serves, perdere, dire, velis! Aut tibi iam nulla est speratae cura puellae, Quam ferus indigna tabe perire sinis, Aut, dea si frustra pro me tibi saeva rogatur, Qua mihi te iactes, gratia nulla tua est. Elige, quid fingas: non vis placare Dianam — Inmemor es nostri; non potes — illa tui est! Vel numquam mallem vel non mihi tempore in illo Esset in Aegaeis cognita Delos aquis! Tunc mea difficili deducta est aequore navis, Et fuit ad coeptas hora sinistra vias. Quo pede processi! quo me pede limine movi! Picta citae tetigi quo pede texta ratis! Bis tamen adverso redierunt carbasa vento — Mentior, a demens! ille secundus erat! Ille secundus erat qui me referebat euntem, Quique parum felix inpediebat iter. Atque utinam constans contra mea vela fuisset — Sed stultum est venti de levitate queri. Mota loci fama properabam visere Delon Et facere ignava puppe videbar iter. Quam saepe ut tardis feci convicia remis, Questaque sum vento lintea parca dari! Et iam transieram Myconon, iam Tenon et Andron, Inque meis oculis candida Delos erat; Quam procul ut vidi, 'quid me fugis, insula,' dixi, 'Laberis in magno numquid, ut ante, mari?' Institeram terrae, cum iam prope luce peracta Demere purpureis sol iuga vellet equis. Quos idem solitos postquam revocavit ad ortus, Comuntur nostrae matre iubente comae. Ipsa dedit gemmas digitis et crinibus aurum, Et vestes umeris induit ipsa meis. Protinus egressae superis, quibus insula sacra est, Flava salutatis tura merumque damus; Dumque parens aras votivo sanguine tingit, Sectaque fumosis ingerit exta focis, Sedula me nutrix altas quoque ducit in aedes, Erramusque vago per loca sacra pede. Et modo porticibus spatior modo munera regum Miror et in cunctis stantia signa locis; Miror et innumeris structam de cornibus aram, Et de qua pariens arbore nixa dea est, Et quae praeterea — neque enim meminive libetve Quidquid ibi vidi dicere — Delos habet. Forsitan haec spectans a te spectabar, Aconti, Visaque simplicitas est mea posse capi. In templum redeo gradibus sublime Dianae — Tutior hoc ecquis debuit esse locus? Mittitur ante pedes malum cum carmine tali — Ei mihi, iuravi nunc quoque paene tibi! Sustulit hoc nutrix mirataque 'perlege!' dixit. Insidias legi, magne poeta, tuas! Nomine coniugii dicto confusa pudore, Sensi me totis erubuisse genis, Luminaque in gremio veluti defixa tenebam — Lumina propositi facta ministra tui. Inprobe, quid gaudes? aut quae tibi gloria parta est? Quidve vir elusa virgine laudis habes? Non ego constiteram sumpta peltata securi, Qualis in Iliaco Penthesilea solo; Nullus Amazonio caelatus balteus auro, Sicut ab Hippolyte, praeda relata tibi est. Verba quid exultas tua si mihi verba dederunt, Sumque parum prudens capta puella dolis? Cydippen pomum, pomum Schoeneida cepit; Tu nunc Hippomenes scilicet alter eris! At fuerat melius, si te puer iste tenebat, Quem tu nescio quas dicis habere faces, More bonis solito spem non corrumpere fraude; Exoranda tibi, non capienda fui! Cur, me cum peteres, ea non profitenda putabas, Propter quae nobis ipse petendus eras? Cogere cur potius quam persuadere volebas, Si poteram audita condicione capi? Quid tibi nunc prodest iurandi formula iuris Linguaque praesentem testificata deam? Quae iurat, mens est. sed nil iuravimus illa; Illa fidem dictis addere sola potest. Consilium prudensque animi sententia iurat, Et nisi iudicii vincula nulla valent. Si tibi coniugium volui promittere nostrum, Exige polliciti debita iura tori; Sed si nil dedimus praeter sine pectore vocem, Verba suis frustra viribus orba tenes. Non ego iuravi — legi iurantia verba; Vir mihi non isto more legendus eras. Decipe sic alias — succedat epistula pomo! Si valet hoc, magnas ditibus aufer opes; Fac iurent reges sua se tibi regna daturos, Sitque tuum toto quidquid in orbe placet! Maior es hoc ipsa multum, mihi crede, Diana, Si tua tam praesens littera numen habet. Cum tamen haec dixi, cum me tibi firma negavi, Cum bene promissi causa peracta mei est, Confiteor, timeo saevae Latoidos iram Et corpus laedi suspicor inde meum. Nam quare, quotiens socialia sacra parantur, Nupturae totiens languida membra cadunt? Ter mihi iam veniens positas Hymenaeus ad aras Fugit, et a thalami limine terga dedit, Vixque manu pigra totiens infusa resurgunt Lumina, vix moto corripit igne faces. Saepe coronatis stillant unguenta capillis Et trahitur multo splendida palla croco. Cum tetigit limen, lacrimas mortisque timorem Cernit et a cultu multa remota suo, Et pudet in tristi laetum consurgere turba, Quique erat in palla, transit in ora rubor. Proicit ipse sua deductas fronte coronas, Spissaque de nitidis tergit amoma comis; At mihi, vae miserae! torrentur febribus artus Et gravius iusto pallia pondus habent, Nostraque plorantes video super ora parentes, Et face pro thalami fax mihi mortis adest. Parce laboranti, picta dea laeta pharetra, Daque salutiferam iam mihi fratris opem. Turpe tibi est, illum causas depellere leti, Te contra titulum mortis habere meae. Numquid, in umbroso cum velles fonte lavari, Inprudens vultus ad tua labra tuli, Praeteriive tuas de tot caelestibus aras, Ave mea spreta est vestra parente parens? Nil ego peccavi, nisi quod periuria legi Inque parum fausto carmine docta fui. Tu quoque pro nobis, si non mentiris amorem, Tura feras; prosint, quae nocuere, manus! Cur, qui succenses quod adhuc tibi pacta puella Non tua sit, fieri ne tua possit, agis? Omnia de viva tibi sunt speranda; quid aufert Saeva mihi vitam, spem tibi diva mei? Nec tu credideris illum, cui destinor uxor, Aegra superposita membra fovere manu. Adsidet ille quidem, quantum permittitur, ipse Sed meminit nostrum virginis esse torum. Iam quoque nescio quid de me sensisse videtur; Nam lacrimae causa saepe latente cadunt, Et minus audacter blanditur et oscula rara Applicat et timido me vocat ore suam. Nec miror sensisse, notis cum prodar apertis; In dextrum versor, cum venit ille, latus, Nec loquor, et tecto simulatur lumine somnus, Captantem tactus reicioque manum. Ingemit et tacito suspirat pectore, meque Offensam, quamvis non mereatur, habet. Ei mihi, quod gaudes, et te iuvat ista voluntas! Ei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos! At mihi siqua foret, tu nostra iustius ira, Qui mihi tendebas retia, dignus eras. Scribis, ut invalidum liceat tibi visere corpus. Es procul a nobis, et tamen inde noces. Mirabar quare tibi nomen Acontius esset; Quod faciat longe vulnus, acumen habes. Certe ego convalui nondum de vulnere tali, Ut iaculo scriptis eminus icta tuis. Quid tamen huc venias? sane miserabile corpus, Ingenii videas magna tropaea tui! Concidimus macie; color est sine sanguine, qualem In pomo refero mente fuisse tuo, Candida nec mixto sublucent ora rubore. Forma novi talis marmoris esse solet; Argenti color est inter convivia talis, Quod tactum gelidae frigore pallet aquae. Si me nunc videas, visam prius esse negabis, 'Arte nec est,' dices, 'ista petita mea,' Promissique fidem, ne sim tibi iuncta, remittes, Et cupies illud non meminisse deam. Forsitan et facies iurem ut contraria rursus, Quaeque legam mittes altera verba mihi. Sed tamen adsideas utinam, quod et ipse rogabas, Et videas sponsae languida membra tuae! Durius ut ferro iam sit tibi pectus, Aconti, Tu veniam nostris vocibus ipse petas. Ne tamen ignores ope qua revalescere possim, Quaeritur a Delphis fata canente deo. Is quoque nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat, Neclectam queritur teste sorore fidem. Hoc deus, hoc vates, hoc edita carmina dicunt — A! desunt voto numina nulla tuo! Unde tibi favor hic? nisi si nova forte reperta est Quae capiat magnos littera lecta deos. Teque tenente deos numen sequor ipsa deorum, Doque libens victas in tua vota manus; Fassaque sum matri deceptae foedera linguae Lumina fixa tenens plena pudoris humo. Cetera cura tua est; plus hoc quoque virgine factum, Non timuit tecum quod mea charta loqui. Iam satis invalidos calamo lassavimus artus, Et manus officium longius aegra negat. Quid, nisi, quod cupio me iam coniungere tecum, Restat, ut adscribat littera nostra: Vale?