Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem, qui miser est, ulli si suus esse potest. reddita confusae nuper solacia menti auxilium nostris spemque tulere malis, utque Machaoniis Poeantius artibus heros lenito medicam vulnere sensit opem, sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu admonitu coepi fortior esse tuo, et iam deficiens sic ad tua verba revixi, ut solet infuso vena redire mero. non tamen exhibuit tantas facundia vires, ut mea sint dictis pectora sana tuis. ut multum demas nostrae non minus exhausto quod superabit erit. tempore ducetur longo fortasse cicatrix: horrent admotas vulnera cruda manus. non est in medico semper relevetur ut aeger: interdum docta plus valet arte malum, cernis ut e molli sanguis pulmone remissus ad Stygias certo limite ducat aquas, afferat ipse licet sacras Epidaurius herbas, sanabit nulla vulnera cordis ope. tollere nodosam nescit medicina podagram, nec formidatis auxiliatur aquis. cura quoque interdum nulla medicabilis arte est— aut, ut sit, longa est extenuanda mora. cum bene firmarunt animum praecepta iacentem, sumptaque sunt nobis pectoris arma tui, rursus amor patriae ratione valentior omni, quod tua fecerunt scripta, retexit opus. sive pium vis hoc sive hoc muliebre vocari, confiteor misero molle cor esse mihi. non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat fumum de patriis posse videre focis. nescio qua natale solum dulcedine cunctos ducit et inmemores non sinit esse sui. quid melius Roma? Scythico quid frigore peius? huc tamen ex illa cum bene sit clausae cavea Pandione natae, nititur in silvas illa redire suas. adsuetos tauri saltus, adsueta leones— nec feritas illos impedit antra petunt. tu tamen exilii morsus e pectore nostro fomentis speras cedere posse tuis. effice vos ipsi ne tam mihi sitis amandi, talibus ut levius sit caruisse malum, at, puto, qua genitus fueram, tellure carenti in tamen humano contigit esse loco. orbis in extremi iaceo desertus harenis, fert ubi perpetuas obruta terra nives. non ager hic pomum, non dulces educat uvas, non salices ripa, robora monte virent. neve fretum laudes terra magis, aequora semper ventorum rabie solibus orba tument. quocumque aspicies, vastaque, quae nemo vindicat, arva iacent. hostis adest dextra laevaque a parte timendus, vicinoque metu terret utrumque latus, altera Bistonias pars est sensura sarisas, altera Sarmatica spicula missa manu. i nunc et veterum nobis exempla virorum qui forti casum mente tulere refer, et grave magnanimi robur mirare Rutili non usi reditus condicione dati. Smyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus, paene minus nullo Smyrna petenda loco. non doluit patria cynicus procul esse Sinopeus, legit enim sedes, Attica terra, tuas. arma Neoclides qui Persica contudit armis, Argolica primam sensit in urbe fugam, pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit, inter quas dubium, quae prior esset, erat. caede puer facta Patroclus Opunta reliquit, Thessalicamque adiit hospes Achillis humum. exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam, quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua. liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus, poneret ut muros in meliore loco. venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus, et Teucrum Veneri grata recepit humus. quid referam veteres Romanae gentis, apud quos exulibus tellus ultima Tibur erat? persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aevis tam procul a patria est horridiorve locus. quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti: quae facit ex dictis, non ita multa, tuis. nec tamen infitior, si possint nostra coire vulnera, praeceptis posse coire tuis. sed vereor ne me frustra servare labores, neu iuver admota perditus aeger ope. nec loquor haec, quia sit maior prudentia nobis, sed sum quam medico notior ipse mihi. ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntas ad me pervenit consuliturque boni.