Regia progenies, cui nobilitatis origo nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty, fama loquax vestras si iam pervenit ad auris, me tibi finitimi parte iacere soli, supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem, quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem. me fortuna tibi—de qua quod non queror, tradidit, hoc uno non inimica mihi. excipe naufragium non duro litore nostrum, ne fuerit terra tutior unda tua. regia, crede mihi, res est succurrere lapsis, convenit et tanto, quantus es ipse, viro. fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit, esse potest animo vix tamen aequa tuo. conspicitur numquam meliore potentia causa, quam quotiens vanas non sinit esse preces, hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est a superis ortae nobilitatis opus. hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, et prior Eumolpo suadet Erichthonius. hoc tecum commune deo est, supplicibus vestris ferre soletis opem. numquid numina, si demas velle iuvare deos? Iuppiter oranti surdas si praebeat auris, victima pro templo cur cadat icta Iovis? si pacem nullam pontus mihi praestet eunti, irrita Neptuno cur ego tura feram? vana laborantis si fallat vota coloni, accipiat gravidae cur suis exta Ceres? nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho, musta sub adducto si pede nulla fluent. Caesar ut imperii moderetur frena precamur, tam bene quod patriae consulit ille suae. utilitas igitur magnos hominesque deosque efficit, auxiliis quoque favente suis. tu quoque fac prosis intra o Coty, progenies digna parente tuo. conveniens homini est hominem servare voluptas, et melius nulla quaeritur arte favor. quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quis munifici mores improbat Alcinoi? non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae, quive repertorem torruit arte sua: sed quam Marte ferox et vinci nescius armis, tam numquam, facta pace, cruoris amans, adde quod ingenuas didicisse fideliter artes emollit mores nec sinit esse feros, nec regum quisquam magis est instructus ab illis, mitibus aut studiis tempora plura dedit. carmina testantur, quae, si tua nomina demas, Threicium iuvenem composuisse negem; neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus, Bistonis ingenio terra superba tuo est. utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma sumere et hostili tingere caede manum, atque ut es excusso iaculum torquere lacerto collaque velocis flectere doctus equi, tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis, atque suis numeris ne tua marcescant per inertis otia somnos, lucida Plena tendis in astra via. haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert: eiusdem sacri cultor uterque sumus. ad vatem vates orantia brachia tendo, terra sit exiliis ut tua fida meis. non ego caede nocens in Ponti litora veni, mixtave sunt nostra dira venena manu: nec mea subiecta convicta est gemma tabella mendacem linis imposuisse notam. nec quicquam, quod lege vetor committere, feci: est tamen his gravior noxa fatenda mihi. neve roges, quae sit, stultam conscripsimus innocuas nobis haec vetat esse manus. ecquid praeterea peccarim, quaerere noli, ut lateat quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram, qui nisi natalem nil mihi dempsit humum, hac quoniam careo, tua nunc vicinia praestet, inviso possim tutus ut esse loco.