Quam legis a nobis missam tibi. Cotta, salutem, missa sit ut vere pervenitque, precor. namque meis sospes multum cruciatibus aufers, atque cumque labent aliqui iactataque vela relinquant, tu lacerae remanes ancora sola rati. grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis, qui cum Fortuna terga dedere fugae, cum feriant unum, non unum fulmina terrent, iunctaque percusso turba pavere solet: cumque dedit paries venturae signa ruinae, sollicito vacuus fit locus ille metu. quis non e timidis aegri contagia vitat, vicinum metuens ne trahat inde malum? me quoque amicorum nimio terrore metuque, non odio, quidam destituere mei. non illis pietas, non officiosa voluntas defuit: adversos extimuere deos. utque magis cauti possunt timidique videri, sic appellari non meruere mali. aut utque habeant de me crimina nulla, favet, sint hi contenti venia, iactentque purgari factum me quoque teste suum. pars estis pauci melior, qui rebus in artis ferre mihi nullam turpe putastis opem. tunc igitur meriti morietur gratia vestri, cum cinis absumpto corpore factus ero. fallor, et illa meae superabit tempora vitae, si tamen a memori posteritate legar. corpora debentur maestis exsanguia bustis: effugiunt structos nomen honorque rogos. occidit et Theseus et qui comitavit Oresten: sed tamen in laudes vivit uterque suas. vos etiam seri laudabunt saepe nepotes, claraque erit scriptis gloria vestra meis. hic quoque Sauromatae iam vos novere Getaeque, et tales animos barbara turba probat, eumque ego de vestra nuper probitate referrem (nam didici Getice Sarmaticeque loqui), forte senex quidam, coetu cum staret in illo, reddidit ad nostros talia verba sonos: ‘nos quoque amicitiae nomen, bone, novimus hospes, quos procul a vobis Pontus et Hister est locus in Scythia, Tauros dixere priores, qui Getica longe non ita distat humo. hac ego sum terra (patriae nec paenitet) ortus: consortem Phoebi gens colit illa deam. templa manent hodie vastis innixa columnis, perque quater denos itur in illa gradus, fama refert illic signum caeleste fuisse; quoque minus dubites, stat basis orba dea; araque, quae fuerat natura candida saxi, decolor adfuso tincta cruore rubet. femina sacra facit taedae non nota iugali, quae superat Scythicas nobilitate nurus, sacrifici genus est, sic instituere parentes, advena virgineo caesus ut ense cadat. regna Thoans habuit Maeotide clarus in ora, nec fuit Euxinis notior alter aquis. sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras nescioquam dicunt Iphigenian iter. quam levibus ventis sub nube per aethera creditur his Phoebe deposuisse locis. praefuerat templo multos ea rite per annos, invita peragens tristia sacra manu: cum duo velifera iuvenes venere carina presseruntque suo litora nostra pede. par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes, alter erat Pylades nomina fama tenet, protinus inmitem Triviae ducuntur ad aram, evincti geminas ad sua terga manus, spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos, ambiat ut fulvas infula longa comas. dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis, dum tardae causas invenit ipsa morae, non ego crudelis, iuvenes, (ignoscite) dixit sacra suo facio barbariora loco. ritus is est gentis, qua vos tamen urbe venitis? quodve parum fausta puppe petistis iter?' dixit, et audito patriae pia nomine virgo consortes urbis comperit esse suae. alter ut e vobis inquit cadat hostia sacris, ad patrias sedes nuntius alter eat. ire iubet Pylades carum periturus Oresten; hic negat, inque vices pugnat uterque mori. extitit hoc unum, quo non convenerit illis: cetera par dum peragunt pulchri iuvenes certamen amoris ad fratrem scriptas exarat illa notas. ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur (humanos casus aspice!) frater erat. nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae, clamque per inmensas puppe feruntur aquas. mirus amor iuvenum. quamvis abiere tot anni, in Scythia magnum nunc quoque nomen habent,’ fabula narrata est postquam vulgaris ab illo, laudarunt omnes facta piamque fidem, scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est, nomen amicitiae barbara corda movet, quid facere Ausonia geniti debetis in urbe, cum tangant duros adde quod est animus semper tibi mitis, et altae indicium mores nobilitatis habent, quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor, quos Numa maternus non neget esse suos. adiectique probent genetiva ad nomina si tu non esses, interitura domus, digne vir hac serie, lapso conveniens istis moribus esse puta.