Quam legis, unde tibi mittatur epistula, quaeris? hinc, ubi caeruleis iungitur Hister aquis, ut regio dicta est, succurrere debet et auctor, laesus ab ingenio Naso poeta suo. qui tibi, quam mallet praesens adferre salutem, mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis. legimus, o iuvenis patrii non degener oris, dicta tibi pleno verba diserta foro. quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas lecta satis multas, pauca fuisse queror. plura sed haec feci relegendo saepe, nec umquam non mihi, quam primo, grata fuere magis, cumque nihil viribus illa suis, non novitate, placent. felices quibus haec ipso cognoscere in actu et tam facundo contigit ore frui! nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda, gratius ex ipso fonte bibuntur aquae. et magis adducto pomum decerpere ramo quam de caelata sumere lance iuvat. at nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset, quod legi, tua vox exhibuisset opus, utque fui solitus, sedissem forsitan unus de centum iudex in tua verba viris, maior et implesset praecordia nostra voluptas, cum traherer dictis adnueremque tuis. quem quoniam fatum patria vobisque inter inhumanos maluit esse Getas, quod licet, ut videar tecum magis esse, legenda saepe, precor, studii pignora mitte tui, exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum, utere, quod nobis rectius ipse dares, namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, vobis, ingenio nitor non periisse meo. redde vicem, nec rara tui monimenta laboris accipiant nostrae, grata futura, manus, dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum, ecquid ab his ipsis admoneare mei. ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis, aut, quod saepe soles, exigis ut recitent, quaeror, ut nescio quid certe sentit abesse sui, utque loqui multum de me praesente solebas, nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est? ipse quidem Getico peream violatus ab arcu (et sit periuri quam prope poena, vides) te nisi momentis video paene omnibus absens. gratia quod hac ubi perveni nulli cernendus in urbem, saepe loquor tecum, saepe loquente fruor. tum mihi difficile est, quam sit bene, dicere, quamque candida iudiciis illa sit hora meis. tum me, siqua fides, caelesti sede receptum cum fortunatis suspicor esse deis. rursus ubi huc redii, caelum superosque relinquo, a Styge nec longe Pontica distat humus, unde ego si fato nitor prohibente reverti, spem sine profectu. Maxime, tolle mihi.