Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti, iamque pudet vanas fine carere preces. taedia consimili fieri de carmine vobis, quidque petam cunctos edidicisse reor. nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis cera ergo mutetur scripti sententia nostri, ne totiens contra, quam rapit amnis, eam. quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici: talia peccandi iam mihi finis erit. nec gravis uxori dicar: quae scilicet in me quam proba tam timida est experiensque parum. hoc quoque, Naso, feres: etenim peiora tulisti. iam tibi sentiri sarcina nulla potest. ductus ab armento taurus detrectat subtrahit nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti, ad mala iam pridem non sumus ulla rudes, venimus in Geticos fines: moriamur Parcaque ad extremum qua mea coepit eat. spem iuvat amplecti—quae non iuvat inrita semper— et, fieri cupias siqua, futura putes: proximus huic gradus est bene desperare salutem, seque semel vera scire perisse fide. curando fieri quaedam maiora videmus vulnera, quae melius non tetigisse fuit. mitius ille perit, subita qui mergitur unda, quam sua qui tumidis brachia lassat cur ego concepi Scythicis me posse carere finibus et terra prosperiore frui? cur aliquid de me speravi lenius umquam? an fortuna mihi sic mea nota fuit? torqueor en gravius, repetitaque forma locorum exilium renovat triste recensque facit. est tamen utilius, studium cessare meorum, quam, quas admorint, non valuisse preces, magna quidem res est, quam sed si quis peteret, qui dare vellet, erat. dummodo non nobis fortiter Euxinis inmoriemur aquis.