Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis, nominis efficitur condicione tui. ast ego non alium prius hoc dignarer honore— est aliquis nostrum si modo carmen honor. lex pedis officio fortunaque nominis obstat, quaque meos adeas est via nulla modos, nam pudet in geminos ita nomen scindere versus, desinat ut prior hoc incipiatque minor. et pudeat. Si te, qua syllaba parte moratur, artius adpellem Tuticanumque vocem. nec fiat ut e longa syllaba prima brevis, aut producatur, et sit porrecta longa secunda mora. his ego si vitiis ausim corrumpere nomen, ridear et merito pectus habere neger. haec mihi causa fuit dilati muneris huius, quod meus adiecto faenore reddet teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam, paene mihi puero cognite paene puer, perque tot annorum seriem, quot habemus uterque, non mihi, quam fratri frater, amate minus. tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti, eum regerem tenera frena novella manu. saepe ego correxi sub te censore libellos, saepe tibi admonitu facta litura meo est, dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis cum te Pieriae perdocuere deae. hic tenor, haec viridi concordia coepta iuventa venit ad albentis inlabefacta comas. quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferro esse vel invicto clausa adamante putem, sed prius huic desint et bellum et frigora terrae, invisus nobis quae duo Pontus habet, et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster, et possit fatum mollius esse meum, quam tua sint lasso hic cumulus nostris absit abestque malis. tu modo per superos, quorum certissimus ille est, quo tuus assidue principe crevit honor, effice constanti profugum pietate tuendo, ne sperata meam deserat aura ratem, quid mandem, quaeris? peream, nisi dicere vix est; si modo, qui periit, ille perire potest. nec quid agam invenio, nec quid nolimve velimve, nec satis utilitas est mihi nota mea. crede mihi, miseros prudentia prima relinquit, et sensus cum re consiliumque fugit, ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuvandus, quoque viam facias ad mea vota vado.