Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus non aptum numeris nomen habere meis, in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus, nil, me praeterea quod iuvet, invenies. ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima vota quolibet ex istis scilicet ire locis. nulla mihi cura est, terra quo mittar hac quia, quam video, gratior omnis erit. in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin mittite, praesenti dum careamus humo. Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro, siquid et inferius quam Styga mundus habet, gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo, proxima Marticolis quam loca Naso Getis. talia suscensent iraque carminibus publica mota meis. ergo ego cessabo numquam per carmina laedi, plectar et incauto semper ab ingenio? ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor, telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor? ad veteres scopulos iterum devertor in quibus offendit naufraga puppis, aquas? sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae, quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo. quilibet excutiat nostri monimenta laboris: littera de vobis est mea questa nihil, frigus et incursus omni de parte timendos et quod pulsetur murus ab hoste queror, in loca, non homines, verissima crimina dixi. culpatis vestrum vos quoque saepe solum, esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra, ansa est agricolae Musa docere senis: et fuerat genitus terra, qui scripsit, in illa, intumuit vati nec tamen Ascra suo. quis patriam sollerte magis dilexit Ulixe? hoc tamen asperitas indice docta non loca, sed mores scriptis vexavit amaris Scepsius Ausonios, actaque Roma rea est: falsa tamen passa est aequa convicia mente, obfuit auctori nec fera lingua suo. at malus interpres populi mihi concitat iram inque novum crimen carmina nostra vocat. tam felix utinam quam pectore candidus essem! extat adhuc nemo saucius ore meo. adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem, non mordenda mihi turba fidelis erat. molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae, tam mites Graios indicat esse viros. gens mea Pacligni regioque domestica Sulmo non potuit nostris lenior esse malis. quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis, is datus a vobis est mihi nuper honor. solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris, exceptis, siqui munera legis habent. tempora sacrata mea sunt velata corona, publicus invito quam favor inposuit, quam grata est igitur Latonae Delia tellus, erranti tutum quae dedit una locum, tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis tempus ad hoc nobis hospita fida manet, di modo fecissent, placidae spem posset habere pacis, et a gelido longius axe foret.