Conquerar, an taceam? ponam sine nomine crimen, an notum qui sis omnibus esse velim? nomine non utar, ne commendere querella, quaeraturque tibi carmine fama meo. dum mea puppis erat valida fundata carina, qui mecum velles currere, primus eras. nunc, quia contraxit vultum Fortuna, recedis, auxilio postquam scis opus esse tuo. dissimulas etiam, nec me vis nosse videri, quisque sit, audito nomine, Naso, rogas, ille ego sum, quamquam non vis audire, vetusta paene puer puero iunctus amicitia: ille ego, qui primus tua seria nosse solebam et tibi iucundis primus adesse iocis: ille ego convictor densoque domesticus usu, ille ego iudiciis unica Musa tuis. ille ego sum, qui nunc an vivam, perfide, nescis, cura tibi de quo quaerere nulla fuit. sive fui numquam carus, simulasse fateris: seu non fingebas, inveniere levis. aut age, dic aliquam, quae te mutaverit, iram: nam nisi iusta tua est, iusta querella mea est. quod te nunc crimen similem an crimen, coepi quod miser esse, vocas? si mihi rebus opem nullam factisque ferebas, venisset verbis charta notata tribus. vix equidem credo, sed et te mihi nec verbis parcere fama refert. quid facis, a! demens? cur, si Fortuna recedat, naufragio lacrimas eripis ipse tuo? haec dea non stabili, quam sit levis, orbe fatetur, quae summum dubio sub pede semper habet, quolibet est folio, quavis incertior aura: par illi levitas, improbe, sola tua est. omnia sunt hominum tenui pendentia filo, et subito casu quae valuere, ruunt, divitis audita est cui non opulentia Croesi? nempe tamen vitam captus ab hoste tulit, ille Syracosia modo formidatus in urbe vix humili duram reppulit arte famem, quid fuerat Magno maius? tamen ille rogavit summissa fugiens voce clientis opem. cuique viro totus terrarum paruit orbis, ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, quo victrix totiens consule Roma fuit, in caeno Marius iacuit cannaque palustri, pertulit et tanto multa pudenda viro. ludit in humanis divina potentia rebus, et certam praesens vix habet litus ad Euxinum si quis mihi diceret ‘ibis, et metues, arcu ne feriare Getae,’ i, bibe dixissem ‘purgantes pectora sucos, quidquid et in tota nascitur Anticyra.’ sum tamen haec passus: nec, si mortalia possem, et summi poteram tela cavere dei. tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta videntur dum loqueris, fieri tristia posse puta.