Unde licet, non unde iuvat, Graecine, salutem mittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis, missaque di faciant Auroram occurrat ad illam, bis senos fasces quae tibi prima dabit: ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul et fiam turbae pars ego nulla tuae, in domini subeat partes et praestet amici officium iusso littera nostra die. atque ego si fatis genitus melioribus essem et mea sincere curreret axe rota, quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset lingua salutandi munere functa tui, gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis, nec minus ille meus quam tuus esset honor. illa. confiteor, sic essem luce superbus, ut caperet fastus vix domus ulla meos: dumque latus sancti cingit tibi turba senatus, consulis ante pedes ire iuberer eques; et quamquam cuperem semper tibi proximus esse, gauderem lateris non habuisse locum, nec querulus, turba quamvis eliderer, essem: sed foret a populo tum mihi dulce premi, aspicerem gaudens, quantus foret agminis ordo, densaque quam longum turba teneret iter, quoque magis noris, quam me vulgaria tangant, spectarem, qualis purpura te tegeret. signa quoque in sella nossem formata curuli et totum Numidae sculptile dentis opus. at cum Tarpeias esses deductus in arces, dum caderet iussu victima sacra tuo, me quoque secreto grates sibi magnus agentem audisset media qui sedet aede deus; turaque mente magis plena quam lance dedissem, ter quater imperii laetus honore tui. hic ego praesentes inter numerarer amicos, mitia ius urbis quaeque mihi sola capitur nunc mente voluptas, tunc oculis etiam percipienda foret, non ita caelitibus visum est, et forsitan aequis; nam quid me poenae causa negata iuvet? mente tamen, quae sola loco non exulat, utar, praetextam fasces aspiciamque tuos. haec modo te populo reddentem iura videbit, et se secreto nunc longi reditus hastae supponere lustri credet, et exacta cuncta locare fide: nunc facere in medio facundum verba senatu, publica quaerentem quid petat utilitas: nunc pro Caesaribus superis decernere grates, albave opimorum colla ferire boum. atque utinam, cum iam fueris potiora precatus, ut mihi placetur principis ira roges! surgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara, detque bonum voto lucidus omen apex. interea, qua parte licet, ne cuncta queramur, hic quoque te festum consule tempus agam. altera laetitiae est nec cedens causa priori, successor tanti frater honoris erit. nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri imperium Iam suscipit ille die. quaeque est in vobis pietas, alterna feretis gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis. sic tu bis fueris consul, bis consul et ille, inque domo binus conspicietur honor. qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo altius imperium consule Roma videt, multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem, et maiestatem res data dantis habet, iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique talibus Augusti tempus in omne frui. quod vota precor votis addite vestra meis. et si quem dabit aura sinum, laxate rudentes, exeat e Stygiis ut mea navis aquis. praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus, et illo ripa ferox Histri sub duce tuta fuit. hic tenuit Mysas gentes in pace fideli, hic arcu fisos terruit ense Getas, hic raptam Troesmin infecitque fero sanguine Danuvium. quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli, et quam vicino terrear hoste roga: sintne litae tenues serpentis felle sagittae, fiat an humanum victima dira caput. mentiar, an coeat duratus frigore Pontus, et teneat glacies iugera multa freti, haec ubi narrant, quae sit mea fama require, quoque modo peragam tempora dura roga. nec sumus hic odio, nec scilicet esse meremur, nec cum fortuna mens quoque versa mea est. illa quies animi, quam tu laudare solebas, ille vetus solito perstat in ore pudor, sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis, ut fera plus valeant legibus arma, facit, rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos femina de nobis virve puerve queri. hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae: haec quoniam, tellus testificanda mihi est. illi me, quia velle vident, discedere malunt: respectu cupiunt hic tamen esse sui. nec mihi credideris: extant decreta, quibus nos laudat et inmunes publica cera facit, conveniens miseris et quamquam gloria non est, proxima dant nobis oppida munus idem. nec pietas ignota mea est: videt hospita terra in nostra sacrum Caesaris esse domo. stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos, numina iam facto non leviora deo. neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum, hic aviae lateri proximus, ille patris. his ego do totiens cum ture precantia verba, Eoo quotiens surgit ab orbe dies. tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet officii testis Pontica terra mei. Pontica me tellus, quantis hae possumus ara, natalem ludis scit celebrare dei. nec minus hospitibus pietas est cognita talis, misit in has siquos longa Propontis aquas, is quoque, quo laevus audierit frater forsitan ista tuus. fortuna est impar animo, talique libenter exiguas carpo munere pauper opes. nec vestris damus haec oculis, procul urbe remoti. contenti tacita sed pietate sumus. et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures. nil illi, toto quod fit in orbe, latet. tu certe scis haec, Caesar, ut est oculis subdita terra tuis. tu nostras audis inter convexa Iocatus sidera, sollicito quas damus ore, preces. perveniant istuc et carmina forsitan illa, quae de te misi caelite facta novo. auguror his igitur flecti tua numina, nec tu inmerito nomen mite Parentis habes.