Luctantur pectusque leve in contraria tendunt Hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor. Odero, si potero; si non, invitus amabo. Nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet. Nequitiam fugio — fugientem forma reducit; Aversor morum crimina — corpus amo. Sic ego nec sine te nec tecum vivere possum, Et videor voti nescius esse mei. Aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem; Non facit ad mores tam bona forma malos. Facta merent odium, facies exorat amorem — Me miserum, vitiis plus valet illa suis! Parce, per o lecti socialia iura, per omnis Qui dant fallendos se tibi saepe deos, Perque tuam faciem, magni mihi numinis instar, Perque tuos oculos, qui rapuere meos! Quidquid eris, mea semper eris; tu selige tantum, Me quoque velle velis, anne coactus amem! Lintea dem potius ventisque ferentibus utar, Ut, quam, si nolim, cogar amare, velim.