Parve—nec invideo—sine me, liber, ibis in urbem, ei mihi, quod vade, sed incultus, qualem decet exulis esse infelix habitum temporis huius habe. nec te purpureo velent vaccinia fuco— non est conveniens luctibus ille color— nec titulus minio, nec cedro charta notetur, candida nec nigra cornua fronte geras. felices ornent haec instrumenta libellos; fortunae memorem te decet esse meae. nec fragili geminae poliantur pumice frontes, hirsutus sparsis ut videare comis, neve liturarum pudeat; qui viderit illas, de lacrimis factas sentiet vade, liber, verbisque meis loca grata saluta: contingam certe quo licet illa pede. siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi, siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit, vivere me dices, salvum tamen esse negabis; id quoque, quod vivam, munus habere dei. atque ita tu tacitus—quaerenti plura legendus ne, quae non opus est, forte loquare, cave! protinus admonitus repetet mea crimina lector, et peragar populi publicus ore reus. tu cave defendas, quamvis mordebere dictis; causa patrocinio non bona maior invenies aliquem, qui me suspiret ademptum, carmina nec siccis perlegat ista genis, et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, sit mea lenito Caesare poena levis. nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur, placatos miseris qui volet esse deos, quaeque volet, rata sint, ablataque principis ira sedibus in patriis det mihi posse mori. ut peragas mandata, liber, culpabere forsan ingeniique minor laude ferere mei. iudicis officium est ut res, ita tempora rerum quaerere, quaesito tempore tutus eris. carmina proveniunt animo deducta sereno; nubila sunt subitis tempora nostra malis, carmina secessum scribentis et otia quaerunt; me mare, me venti, me fera iactat hiems. carminibus metus omnis obest haesurum iugulo iam puto iamque meo. haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus, scriptaque cum venia qualiacumque leget. da mihi Maeoniden et tot circumice ingenium tantis excidet omne malis. denique securus famae, liber, ire memento, nec tibi sit lecto displicuisse pudor. non ita se nobis praebet Fortuna secundam, ut tibi sit ratio laudis habenda tuae. donec eram sospes, tituli tangebar amore, quaerendique mihi nominis ardor erat. carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi, sit satis; ingenio sic fuga parta meo. tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam, di facerent, possem nunc meus esse liber! nec te, quod venias magnam peregrinus in urbem, ignotum populo posse venire puta. ut titulo careas, ipso noscere colore dissimulare velis, te liquet esse meum, clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant; non sunt ut quondam plena favoris erant. siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum non putet, e gremio reiciatque suo, inspice dic ‘ titulum, non sum praeceptor amoris; quas meruit, poenas iam dedit illud opus. forsitan expectes, an in alta Palatia missum scandere te iubeam Caesareamque domum. ignoscant augusta mihi loca dique locorum! venit in hoc illa fulmen ab arce caput. esse quidem memini mitissima sedibus illis numina, sed timeo qui nocuere deos. terretur minimo pennae stridore columba, unguibus, accipiter, saucia facta tuis. nec procul a stabulis audet discedere, siqua excussa est avidi dentibus agna lupi. vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos optarat stulte, tangere nollet equos. me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere: me reor infesto, cum tonat, igne peti. quicumque Argolica de classe Capherea fugit, semper ab Euboicis vela retorsit et mea cumba semel vasta percussa procella illum, quo laesa est, horret adire locum, ergo cave, liber, et timida circumspice mente, ut satis a media sit tibi plebe legi. dum petit infirmis nimium sublimia pennis Icarus, aequoreas nomine fecit aquas. difficile est tamen hinc, remis utaris an aura, dicere: consilium resque locusque dabunt, si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis mitia, si vires fregerit ira suas, siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi. luce bona dominoque tuo felicior ipso pervenias illuc et mala nostra leves. namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit solus Achilleo tollere more potest. tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto— nam spes est animi nostra timore minor— quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira et poenae tu sis altera causa, cave! cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus, contigerisque tuam, scrinia curva, domum, aspicies illic positos ex ordine fratres, quos studium cunctos evigilavit idem. cetera turba palam titulos ostendet apertos, et sua detecta nomina fronte geret; tres procul obscura latitantes parte videbis,— sic quoque, hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis, Oedipodas facito Telegonosque voces. deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis, ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames. sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, nuper ab exequiis carmina rapta meis. his mando dicas, inter mutata referri fortunae vultum corpora posse meae. namque ea dissimilis subito est effecta priori, flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit. plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam, sed vereor tardae causa fuisse morae et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres, sarcina laturo magna futurus eras. longa via est, propera! nobis habitabitur orbis ultimus, a terra terra remota mea.’