Tinguitur oceano custos Erymanthidos ursae, aequoreasque suo sidere turbat aquas. nos tamen Ionium non nostra findimus aequor sponte, sed audaces cogimur esse metu. me miserum! quantis increscunt aequora ventis, erutaque ex imis fervet harena fretis! monte nec inferior prorae puppique recurvae insilit et pictos verberat unda deos. pinea texta sonant, pulsi ingemit et nostris ipsa carina malis. navita confessus gelidum pallore timorem, iam sequitur victus, non regit arte ratem, utque parum validus non proficientia rector cervicis rigidae frena remittit equo. sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undae, aurigam video vela dedisse rati. quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras, in loca iam nobis non adeunda ferar. nam procul Illyriis laeva de parte relictis interdicta mihi cernitur Italia. desinat in vetitas quaeso contendere terras, et mecum magno pareat aura deo. dum loquor, et timeo pariter cupioque increpuit quantis viribus unda latus! parcite caerulei, vos parcite numina ponti, infestumque mihi sit satis esse Iovem, vos animam saevae fessam subducite morti, si modo, qui periit, non periisse potest.