Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae, nec, si forte velis, dissimulare potes, donec enim licuit, nec te mihi carior alter, nec tibi me tota iunctior urbe fuit, isque erat usque adeo populo testatus, ut esset paene magis quam tu quamque ego notus, amor; quique est in caris animi tibi candor amicis— cognita sunt ipsi, quem colis, ista nil ita celabas, ut non ego conscius essem, pectoribusque dabas multa tegenda meis: cuique ego narrabam secreti quicquid habebam, excepto quod me perdidit, unus eras. id quoque si scisses, salvo fruerere sodali, consilioque forem sospes, amice, tuo. sed mea me in poenam nimirum fata trahebant: omne bonae claudunt sive malum potui tamen hoc vitare cavendo, seu ratio fatum vincere nulla valet, tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, pars desiderii maxima paene mei, sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, illas pro nobis experiare, rogo, numinis ut laesi fiat mansuetior ira, mutatoque minor sit mea poena loco, idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, principiumque mei criminis error habet. nec breve nec tutum, quo sint mea, dicere, casu lumina funesti conscia facta mali; mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus illud, et admonitu fit novus ipse pudor, et quaecumque adeo possunt afferre pudorem, illa tegi caeca condita nocte decet, nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo praemia peccato nulla petita mihi, stultitiamque meum crimen debere vocari, nomina si facto reddere vera velis, quae si non ita sunt, alium, quo longius absim, quaere; suburbana est hic mihi terra locus.