Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum litore praemissis quattuor adde meis. hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae: invenies toto carmine dulce nihil. flebilis ut noster status est, ita flebile carmen, materiae scripto conveniente suae. integer et laetus illa tamen nunc me composuisse piget, ut cecidi, subiti perago praeconia casus, sumque argumenti conditor ipse mei. utque iacens ripa deflere Caystrius ales dicitur ore suam deficiente necem, sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras, efficio tacitum ne mihi funus eat. delicias siquis lascivaque carmina quaerit, praemoneo, non est aptior huic Gallus blandique Propertius oris, aptior, ingenium come, Tibullus erit. atque utinam numero non nos ei mihi, cur umquam Musa iocata sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri ille pharetrati lusor Amoris abest, quod superest, animos et memores iussi nominis esse mei. si tamen e vobis aliquis tam multa requiret, unde dolenda Canam, multa dolenda tuli. non haec ingenio, non haec componimus arte: materia est propriis ingeniosa malis, et quota fortunae pars est in carmine nostrae? felix, qui patitur quae numerare potest! quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas, mollia quot Martis gramina campus habet, tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque nulla nisi in studio est Pieridumque mora. quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis? inquis idem, fortunae qui modus huius erit. quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat, nec mea sunt, fati verba sed ista mei. at mihi si cara patriam cum coniuge reddas, sint vultus hilares, simque quod ante fui. lenior invicti si sit mihi Caesaris ira, carmina laetitiae iam tibi plena dabo. nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet; sit semel illa ioco luxuriata meo. quod probet ipse, canam, poenae modo parte levata barbariam rigidos effugiamque Getas. interea nostri quid agant, nisi triste, libelli? tibia funeribus convenit ista meis. at poteras inquis ‘melius mala ferre silendo, et tacitus casus dissimulare tuos.’ exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur, acceptaque gravi vulnere flere vetas? ipse Perilleo Phalaris permisit in aere edere mugitus et bovis ore queri. cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles», tu fletus inhibes, durior hoste, meos? cum faceret Nioben orbam Latonia proles, non tamen et est aliquid, fatale malum per verba levare. hoc quendam Procnen Halcyonenque facit. hoc erat, in gelido quare Poeantius antro voce fatigaret Lemnia saxa sua. strangulat inclusus dolor atque exaestuat cogitur et vires multiplicare suas. da veniam potius, vel totos tolle libellos, si mihi quod prodest hoc sed neque obesse potest, ulli nec scripta fuerunt nostra nisi auctori perniciosa suo. at mala sunt. lateor. quis te mala sumere cogit? aut quis deceptum ponere sumpta vetat? ipse nec emendo, non sunt illa suo barbariora loco. nec me Roma suis debet conferre poetis: inter Sauromatas ingeniosus eram. denique nulla mihi captatur gloria, quaeque ingeniis stimulos subdere fama solet. nolumus assiduis animum tabescere curis, quae tamen inrumpunt quoque vetantur eunt. cur scribam, docui, cur mittam, quaeritis, isto vobiscum cupio quolibet esse modo.