Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus, ne pereant turpi pectora nostra situ. difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum sunt opus, et pacem mentis habere volunt. nostra per adversas agitur fortuna procellas, sorte nec ulla mea tristior esse potest. exigis ut Priamus natorum funere ludat, et Niobe festos ducat ut orba choros. luctibus an studio videor debere teneri, solus in extremos iussus abire Getas? des licet in valido pectus mihi robore fultum, fama refert Anyti quale fuisse reo, fracta cadet tantae sapientia mole ruinae: plus valet humanis viribus ira dei. ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum scribere in hoc casu sustinuisset opus. ut veniant patriae, veniant oblivia vestri, omnis ut amissi sensus abesse queat, at timor officio fungi vetat ipse cinctus ab innumero me tenet hoste locus, adde quod ingenium longa rubigine laesum torpet et est multo, quam fuit ante, minus, fertilis, assiduo si non renovatur nil nisi cum spinis gramen habebit ager. tempore qui longo steterit, male curret carceribus missos ultimus ibit equus, vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit, siqua diu solitis cumba vacavit me quoque despera, illi, qui fueram, posse redire parem. contudit ingenium patientia longa malorum, et pars antiqui nulla vigoris adest. siqua inque suos volui cogere verba pedes, carmina nulla mihi sunt scripta, digna sui domini tempore, digna loco. denique non parvas animo dat gloria vires, et fecunda facit pectora laudis amor. nominis et famae quondam fulgore trahebar, dum tulit antemnas aura secunda meas. non adeo est bene nunc ut sit mihi gloria curae: si liceat, nulli cognitus esse velim, an quia cesserunt primo bene carmina, suades scribere, successus ut sequar ipse meos? pace, novem, vestra liceat dixisse, sorores: vos estis nostrae maxima causa fugae, utque dedit iustas tauri fabricator aeni, sic ego do poenas artibus ipse meis. nil mihi debebat cum versibus amplius esse, cum fugerem merito naufragus omne fretum, at, puto, si demens studium fatale retemptem, hic mihi praebebit carminis arma locus. non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem, verbaque significent quid mea, norit, adest. omnia barbariae loca sunt vocisque ferinae, omniaque hostilis ipse mihi videor iam dedidicisse Latine: nam didici Getice Sarmaticeque loqui. nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri a componendo carmine Musa potest. scribimus et scriptos absumimus igne libellos: exitus est studii parva favilla mei. nec possum et cupio non nullos ducere versus: ponitur idcirco noster in igne labor, nec nisi pars casu flammis erepta dolove ad vos ingenii pervenit ulla mei. sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum perdidit, in cineres Ars mea versa foret!