Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum, qui mihi confugiam, qui mihi portus eras, tu quoque suscepti curam dimittis amici, officiique pium tam cito ponis onus? sarcina sum, fateor, quam si non depositurus eras, non subeunda fuit. fluctibus in mediis navem, Palinure, relinquis? ne fuge, neve tua sit minor arte fides. numquid Achilleos inter fera proelia fidi deseruit levitas Automedontis equos? quem semel excepit, numquam Podalirius aegro promissam medicae non tulit artis opem. turpius eicitur, quam non admittitur hospes: quae patuit, dextrae firma sit ara meae. nil nisi me solum primo tutatus es; at nunc me pariter serva iudiciumque tuum, si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque mutarunt subito crimina nostra fidem, spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura, quod cupio, membris exeat ante meis, quam tua delicto stringantur pectora nostro, et videar merito vilior esse tibi. non adeo toti fatis urguemur iniquis, ut mea sit longis mens quoque mota malis. finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum dixisse in Pyladen improba verba putas? nec procul a vero est quin et mansit in officiis non minus ille suis. hoc est cum miseris solum commune beatis, ambobus tribui quod solet obsequium: ceditur et caecis et quos praetexta verendos virgaque cum verbis imperiosa facit, si mihi non parcis, fortunae parcere debes: non habet in nobis ullius ira locum. elige nostrorum minimum minimumque laborum, isto, quod reris, quam multa madidae celantur harundine fossae, florida quam multas Hybla tuetur apes, quam multae gracili terrena sub horrea ferre limite formicae grana reperta solent, tam me circumstat crede mihi, vero est nostra querella minor. his qui contentus non est, in litus harenas, in segetem spicas, in mare fundat aquas. intempestivos igitur compesce tumores, vela nec in medio desere nostra mari.