Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra te quoque sim, inferius quo nihil esse potest, quae tibi res animos in me facit, improbe? curve casibus insultas, quos potes ipse pati? nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti nostra, quibus possint inlacrimare ferae; nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe numen, et exosae verba superba deae. Exigit inposito calcas quid vidi ego naufragium qui risit et numquam dixi iustior unda fuit. vilia qui quondam miseris alimenta negarat, nunc mendicato pascitur ipse cibo. passibus ambiguis Fortuna volubilis errat et manet in nullo certa tenaxque loco, sed modo laeta venit, et tantum constans in levitate sua est. nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus, flammaque de stipula nostra brevisque fuit. neve tamen tota capias fera gaudia mente, non est placandi spes mihi nulla dei, vel quia peccavi citra scelus, utque pudore non caret, invidia sic mea culpa caret, vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu illo, cui paret, mitius orbis habet. scilicet ut non est per vim superabilis ulli, molle cor ad timidas sic habet ille preces, exemploque deum, quibus accessurus et ipse est, cum poenae venia plura roganda si numeres anno soles et nubila toto, invenies nitidum saepius esse diem. ergo ne nimium nostra laetere ruina, restitui quondam me quoque posse puta: posse puta fieri lenito principe vultus ut videas media tristis in urbe meos, utque ego te videam causa graviore fugatum, haec sunt a primis proxima vota meis.