Tempora cum causis Latium digesta per annum lapsaque sub terras ortaque signa canam, excipe pacato, Caesar Germanice, voltu hoc opus et timidae dirige navis iter; officioque, levem non aversatus honorem, en tibi devoto numine dexter ades. sacra recognosces annalibus eruta priscis, et quo sit merito quaeque notata dies. invenies illic et festa domestica vobis: saepe tibi pater est, saepe legendus avus; quaeque ferunt illi pictos signantia fastos, tu quoque cum Druso praemia fratre feres. Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras, et quoscumque sacris addidit ille dies. adnue conanti per laudes ire tuorum, deque meo pavidos excute corde metus, da mihi te placidum, dederis in carmina viris: ingenium voltu statque caditque tuo. pagina iudicium docti subitura movetur principis, ut Clario missa legenda deo. quae sit enim culti facundia sensimus oris, civica pro trepidis cum tulit arma reis; scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes, ingenii currant flumina quanta tui. si licet et fas est, vates rege vatis habenas, auspice te felix totus ut annus eat. tempora digereret cum conditor urbis, in anno constituit menses quinque bis esse suo. scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras, curaque finitimos vincere maior erat. est tamen et ratio, Caesar, quae movent illum, erroremque suum quo tueatur, habet, quod satis est, utero matris dum prodeat infans, hoc anno statuit temporis esse satis, per totidem menses a funere coniugis uxor sustinet in vidua tristia signa domo, haec igitur vidit trabeati cura Quirini, cum rudibus populis annua iura daret. Martis erat primus mensis, Venerisque secundus: haec generis princeps, ipsius ille pater, tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus, quae sequitur, numero turba notata fuit. at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras, mensibus antiquis praeposuitque duos. ne tamen ignores variorum iura dierum, non habet officii Lucifer omnis idem. ille nefastus erit, per quem tria verba silentur: fastus erit, per quem lege licebit agi. nec toto perstare die sua iura putaris: qui iam fastus erit, mane nefastus erat; nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari, verbaque honoratus libera praetor habet, est quoque, quo populum ius est includere saeptis: est quoque, qui nono semper ab orbe redit. vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas, Idibus alba Iovi grandior agna cadit; Nonarum tutela deo caret, omnibus istis (ne fallare cave!) proximus ater erit. omen ab eventu est, illis nam Roma diebus damna sub averso tristia Marte tulit, haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis, ne seriem rerum scindere cogar, erunt. Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum inque meo primus carmine Ianus adest. Iane biceps, anni tacite labentis origo, solus de superis qui tua terga vides, dexter ades ducibus, quorum secura labore otia terra ferax, otia pontus habet: dexter ades patribusque tuis populoque Quirini, et resera nutu candida templa tuo. prospera lux oritur: linguis animisque favete! nunc dicenda bona sunt bona verba die. lite vacent aures, insanaque protinus absint iurgia; differ opus, livida lingua, tuum! cernis, odoratis ut luceat ignibus aether, et sonet accensis spica Cilissa focis? flamma nitore suo templorum verberat aurum et tremulum summa spargit in aede iubar, vestibus intactis Tarpeias itur in arces, et populus festo concolor ipse suo est, iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget, et nova conspicuum pondera sentit ebur. colla rudes operum praebent ferienda iuvenci, quos aluit campis herba Falisca suis. Iuppiter arce sua totum cum spectat in orbem, nil nisi Romanum, quod tueatur, habet, salve, laeta dies, meliorque revertere semper, a populo rerum digna potente coli. quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis? nam tibi par nullum Graecia numen habet, ede simul causam, cur de caelestibus unus, sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides? haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis, lucidior visa est, quam fuit ante, domus. tunc sacer ancipiti mirandus imagine Ianus bina repens oculis obtulit ora meis. extimui sensique metu riguisse capillos, et gelidum subito frigore pectus erat. ille tenens baculum dextra clavemque sinistra edidit hos nobis ore priore sonos: ‘disce metu posito, vates operose dierum, quod petis, et voces percipe mente meas. me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant: aspice, quam longi temporis acta canam. lucidus hic aer et quae tria corpora restant, ignis, aqua et tellus, unus acervus erat. ut semel haec rerum secessit lite suarum inque novas abiit massa soluta domos, flamma petit altum, propior locus aera cepit, sederunt medio terra fretumque solo. tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles, in faciem redii dignaque membra deo. nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae, ante quod est in me postque, videtur idem. accipe, quaesitae quae causa sit altera formae, hanc simul ut noris officiumque meum. quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras, omnia sunt nostra clausa patentque manu. me penes est unum vasti custodia mundi, et ius vertendi cardinis omne meum est. cum libuit Pacem placidis emittere tectis, libera perpetuas ambulat illa vias: sanguine letifero totus miscebitur orbis, ni teneant rigidae condita bella serae. praesideo foribus caeli cum mitibus Horis: it, redit officio Iuppiter ipse meo. inde vocor Ianus, cui cum Ceriale sacerdos imponit libum mixtaque farra sale, nomina ridebis; modo namque Patulcius idem et modo sacrifico Clusius ore vocor. scilicet alterno voluit rudis illa vetustas nomine diversas significare vices, vis mea narrata est. causam nunc disce figurae: iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides. omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontis, e quibus haec populum spectat, at illa larem; utque sedens primi vester prope limina tecti ianitor egressus introitusque videt, sic ego perspicio caelestis ianitor aulae Eoas partes Hesperiasque simul. ora vides Hecates in tres vertentia partes, servet ut in ternas compita secta vias; et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam, cernere non moto corpore bina licet.’ dixerat et voltu, si plura requirere vellem, difficilem mihi se non fore fassus erat. sumpsi animum gratesque deo non territus egi verbaque sum spectans pauca locutus humum! ‘dic, age, frigoribus quare novus incipit annus, qui melius per ver incipiendus erat? omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus: tum patitur cultus ager et renovatur aratro. haec anni novitas iure vocanda fuit.’ quaesieram multis: non multis ille moratus contulit in versus sic sua verba duos: ‘bruma novi prima est veterisque novissima solis: principium capiunt Phoebus et annus idem.’ post ea mirabar, cur non sine litibus esset prima dies. causam percipe Ianus ait. ‘tempora commisi nascentia rebus agendis, totus ab auspicio ne foret annus iners, quisque suas artes ob idem delibat agendo nec plus quam solitum testificatur opus.’ mox ego, ‘cur, quamvis aliorum numina placem, Iane, tibi primum tura merumque fero?’ ‘ut possis aditum per me, qui limina servo, ad quoscumque voles’ inquit habere deos. ‘at cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis, et damus alternas accipimusque preces?’ tum deus incumbens baculo, quem dextra gerebat, omina principiis inquit ‘inesse solent, ad primam vocem timidas advertitis aures, et visam primum consulit augur avem. templa patent auresque deum, nec lingua caducas concipit ulla preces, dictaque pondus habent.’ desierat Ianus, nec longa silentia feci, sed tetigi verbis ultima verba meis: quid volt palma sibi rugosaque carica dixi et data sub niveo candida mella cado? omen ait ‘causa est, ut res sapor ille sequatur, et peragat coeptum dulcis ut annus iter.’ ‘dulcia cur dentur, video, stipis adice causam, pars mihi de festo ne labet ulla tuo.’ risit et o quam te fallunt tua saecula, dixit ‘qui stipe mel sumpta dulcius esse putes! vix ego Saturno quemquam regnante videbam, cuius non animo dulcia lucra forent. tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi: vix ultra, quo iam progrediatur, habet. pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis, dum populus pauper, dum nova Roma fuit, dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum, et dabat exiguum fluminis ulva torum. Iuppiter angusta vix totus stabat in aede, inque Iovis dextra fictile fulmen erat. frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis, pascebatque suas ipse senator oves; nec pudor in stipula placidam cepisse quietem et faenum capiti supposuisse fuit. iura dabat populis posito modo praetor aratro, et levis argenti lammina crimen erat. at postquam fortuna loci caput extulit huius, et tetigit summos vertice Roma deos, creverunt et opes et opum furiosa cupido, et, cum possideant plurima, plura petunt, quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant, atque ipsae vitiis sunt alimenta vices. sic quibus intumuit suffusa venter ab unda, quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae, in pretio pretium nunc est: dat census honores, census amicitias: pauper ubique iacet, tu tamen auspicium si sit stipis utile, quaeris, curque iuvent vestras aera vetusta manus? aera dabant olim, melius nunc omen in auro est, victaque concessit prisca moneta novae, nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus, aurea: maiestas convenit ista deo. laudamus veteres, sed nostris utimur annis: mos tamen est aeque dignus uterque coli.’ finierat monitus, placidis ita rursus, ut ante, clavigerum verbis adloquor ipse deum: ‘multa quidem didici: sed cur navalis in aere altera signata est, altera forma biceps?’ noscere me duplici posses sub imagine, dixit ‘ni vetus ipsa dies extenuasset opus. causa ratis superest: Tuscum rate venit in amnem ante pererrato falcifer orbe deus. hac ego Saturnum memini tellure receptum caelitibus regnis a Iove pulsus erat. inde diu genti mansit Saturnia nomen; dicta quoque est Latium terra, latente deo. at bona posteritas puppem formavit in aere, hospitis adventum testificata dei. ipse solum colui, cuius placidissima laevum radit harenosi Thybridis unda latus, hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, tantaque res paucis pascua bubus erat. arx mea collis erat, quem volgus nomine nostro nuncupat, haec aetas Ianiculumque vocat, tunc ego regnabam, patiens cum terra deorum esset, et humanis numina mixta locis, nondum Iustitiam facinus mortale fugarat (ultima de superis illa reliquit humum), proque metu populum sine vi pudor ipse regebat; nullus erat iustis reddere iura labor, nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar et’ clavem ostendens haec ait arma gero. presserat ora deus. tunc sic ego nostra resolvi voce mea voces eliciente dei: ‘cum tot sint Iani, cur stas sacratus in uno, hic ubi iuncta foris templa duobus habes?’ ille manu mulcens propexam ad pectora barbam protinus Oebalii rettulit arma Tati, utque levis custos armillis capta Sabinos ad summae tacitos duxerit arcis iter. inde, velut nunc est, per quem descenditis, inquit ‘arduus in valles et fora clivus erat. et iam contigerant portam, Saturnia cuius dempserat oppositas invidiosa seras, cum tanto veritus committere numine pugnam ipse meae movi callidus artis opus, oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi sumque repentinas eiaculatus aquas; ante tamen madidis subieci sulphura venis, clauderet ut Tatio fervidus humor iter. cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis, quae fuerat, tuto reddita forma loco est. ara mihi posita est parvo coniuncta sacello: haec adolet flammis cum strue farra suis.’ at cur pace lates motisque recluderis armis? nec mora, quaesiti reddita causa mihi est: ‘ut populo reditus pateant ad bella profecto, tota patet dempta ianua nostra sera. pace fores obdo, ne qua discedere possit; Caesareoque diu numine elusus ero.’ dixit et attollens oculos diversa videntes aspexit toto quicquid in orbe fuit. pax erat et, vestri, Germanice, causa triumphi, tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas. Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros, neve suum, praesta, deserat auctor opus. quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis, sacravere patres hac duo templa die. accepit Phoebo nymphaque Coronide natum insula, dividua quam premit amnis aqua. Iuppiter in parte est; cepit locus unus utrumque iunctaque sunt magno templa nepotis avo. Quis vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque, dicere? promissi pars fuit ista mei. felices animae, quibus haec cognoscere primis inque domus superas scandere cura fuit! credibile est illos pariter vitiisque locisque altius humanis exeruisse caput. non Venus et vinum sublimia pectora fregit officiumque fori militiaeve labor; nec levis ambitio perfusaque gloria fuco magnarumque fames sollicitavit opum. admovere oculis distantia sidera nostris aetheraque ingenio supposuere suo. sic petitur caelum: non ut ferat Ossan Olympus, summaque Peliacus sidera tangat apex. nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis ponemusque suos ad vaga signa dies. Ergo ubi nox aderit Venturis tertia Nonis, sparsaque caelesti rore madebit humus, octipedis frustra quaerentur brachia Cancri: praeceps occiduas ille subibit aquas. Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris signa dabunt imbres exoriente Lyra. Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis, Ianus Agonali luce piandus erit. nominis esse potest succinctus causa minister, hostia caelitibus quo feriente cadit, qui calido strictos tincturus sanguine cultros semper agone, rogat, nec nisi iussus agit. pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu nomen Agonalem credit habere diem. pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum, una sit ut proprio littera dempta loco. an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros, a pecoris lux est ipsa notata metu? fas etiam fieri solitis aetate priorum nomina de ludis Graeca tulisse diem. et pecus antiquus dicebat agonia sermo; veraque iudicio est ultima causa meo. utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum numina lanigerae coniuge debet ovis. victima, quae dextra cecidit victrice, vocatur; hostibus a domitis hostia nomen habet, ante, deos homini quod conciliare valeret, far erat et puri lucida mica salis, nondum pertulerat lacrimatas cortice murras acta per aequoreas hospita navis aquas, tura nec Euphrates nec miserat India costum, nec fuerant rubri cognita fila croci. ara dabat fumos herbis contenta Sabinis et non exiguo laurus adusta sono. si quis erat, factis prati de flore coronis qui posset violas addere, dives erat. hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri, in sacris nullum culter habebat opus. prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae ulta suas merita caede nocentis opes; nam sata vere novo teneris lactentia sulcis eruta saetigerae comperit ore suis. sus dederat poenas: exemplo territus huius palmite debueras abstinuisse, caper. quem spectans aliquis dentes in vite prementem talia non tacito dicta dolore dedit: ‘rode, caper, vitem! tamen hinc, cum stabis ad aram, in tua quod spargi cornua possit, erit.’ verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis spargitur adfuso cornua, Bacche, mero. culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae: quid bos, quid placidae commeruistis oves? flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas viderat inceptos destituisse favos. caerula quem genetrix aegre solata dolentem addidit haec dictis ultima verba suis: ‘siste, puer, lacrimas! Proteus tua damna levabit, quoque modo repares quae periere, dabit, decipiat ne te versis tamen ille figuris, impediant geminas vincula firma manus.’ pervenit ad vatem iuvenis resolutaque somno alligat aequorei brachia capta senis, ille sua faciem transformis adulterat arte: mox domitus vinclis in sua membra redit, oraque caerulea tollens rorantia barba, qua dixit ‘repares arte, requiris, apes? obrue mactati corpus tellure iuvenci: quod petis a nobis, obrutus ille dabit.’ iussa facit pastor: fervent examina putri de bove: mille animas una necata dedit, poscit ovem fatum: verbenas improba carpsit, quas pia dis ruris ferre solebat anus. quid tuti superest, animam cum ponat in aris lanigerumque pecus ruricolaeque boves? placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, ne detur celeri victima tarda deo. quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae, nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit, exta canum vidi Triviae libare Sapaeos, et quicumque tuas accolit, Haeme, nives, caeditur et rigido custodi ruris asellus; causa pudenda quidem, sed tamen apta deo. festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi, tertia quae solito tempore bruma refert. di quoque cultores in idem venere Lyaei, et quicumque iocis non alienus erat, Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus, quaeque colunt amnes solaque rura deae. venerat et senior pando Silenus asello, quique ruber pavidas inguine terret aves, dulcia qui dignum nemus in convivia nacti gramine vestitis accubuere toris, vina vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam, miscendas parce rivus agebat aquas. Naides effusis aliae sine pectinis usu, pars aderant positis arte manuque comis: illa super suras tunicam collecta ministrat, altera dissuto pectus aperta sinu: exserit haec humerum, vestem trahit illa per herbas, impediunt teneros vincula nulla pedes, hinc aliae Satyris incendia mitia praebent, pars tibi, qui pinu tempora nexa geris, te quoque, inextinctae Silene libidinis, urunt: nequitia est, quae te non sinit esse senem. at ruber, hortorum decus et tutela, Priapus omnibus ex illis Lotide captus erat: hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa, signaque dat nutu, sollicitatque notis, fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam: irrisum voltu despicit illa suo. nox erat, et vino somnum faciente iacebant corpora diversis victa sopore locis. Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis, sicut erat lusu fessa, quievit humo. surgit amans animamque tenens vestigia furtim suspenso digitis fert taciturna gradu, ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae, ipsa sui flatus ne sonet aura, cavet, et iam finitima corpus librabat in herba: illa tamen multi plena soporis erat. gaudet et, a pedibus tracto velamine, vota ad sua felici coeperat ire via. ecce rudens rauco Sileni vector asellus intempestivos edidit ore sonos. territa consurgit nymphe manibusque Priapum reicit et fugiens concitat omne nemus; at deus obscena nimium quoque parte paratus omnibus ad lunae lumina risus erat. morte dedit poenas auctor clamoris, et haec est Hellespontiaco victima grata deo. intactae fueratis aves, solacia ruris, adsuetum silvis innocuumque genus, quae facitis nidos et plumis ova fovetis et facili dulces editis ore modos; sed nil ista iuvant, quia linguae crimen habetis, dique putant mentes vos aperire suas. nec tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque, nunc penna veras, nunc datis ore notas, tuta diu volucrum proles tum denique caesa est, iuveruntque deos indicis exta sui. ergo saepe suo coniunx abducta marito uritur Idaliis alba columba focis; nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser det iecur in lances, Inachi lauta, tuas; nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, quod tepidum vigili provocet ore diem. Interea Delphin clarum super aequora sidus tollitur et patriis exerit ora vadis. Postera lux hiemem medio discrimine signat, aequaque praeteritae, quae superabit, erit. Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto Arcadiae sacrum pontificale deae, te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit, hic ubi Virginea Campus obitur aqua. unde petam causas horum moremque sacrorum? diriget in medio quis mea vela freto? ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum, propositoque fave, ne tuus erret honor, orta prior luna (de se si creditur ipsi) a magno tellus Arcade nomen habet. hic fuit Evander, qui, quamquam clarus utroque, nobilior sacrae sanguine matris erat; quae simul aetherios animo conceperat ignes, ore dabat pleno carmina vera dei. dixerat haec nato motus instare sibique, multaque praeterea tempore nacta fidem. nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus deserit Arcadiam Parrhasiumque larem, cui genetrix flenti fortuna viriliter inquit ‘(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est. sic erat in fatis; nec te tua culpa fugavit, sed deus; offenso pulsus es urbe deo. non meriti poenam pateris, sed numinis iram: est aliquid magnis crimen abesse malis. conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra pectora pro facto spemque metumque suo. nec tamen ut primus maere mala talia passus: obruit ingentes ista procella viros, passus idem est, Tyriis qui quondam pulsus ab oris Cadmus in Aonia constitit exul humo: passus idem Tydeus et idem Pagasaeus Iason, et quos praeterea longa referre mora est. omne solum forti patria est, ut piscibus aequor, ut volucri, vacuo quicquid in orbe patet. nec fera tempestas toto tamen horret in anno: et tibi (crede mihi) tempora veris erunt.’ vocibus Evander firmata mente parentis nave secat fluctus Hesperiarnque tenet, iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem egerat et Tuscis obvius ibat aquis: fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Tarenti, aspicit et sparsas per loca sola casas; utque erat, immissis puppem stetit ante capillis continuitque manum torva regentis iter, et procul in dextram tendens sua bracchia ripam pinea non sano ter pede texta ferit; neve daret saltum properans insistere terrae, vix est Evandri vixque retenta manu. di que petitorum dixit ‘salve te locorum, tuque novos caelo terra datura deos, fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus, et nemorum nymphae naiadumque chori! este bonis avibus visi natoque mihique, ripaque felici tacta sit ista pede! fallor, an hi fient ingentia moenia colles, iuraque ab hac terra cetera terra petet? montibus his olim totus promittitur orbis: quis tantum fati credat habere locum? et iam Dardaniae tangent haec litora pinus: hic quoque causa novi femina Martis erit. care nepos, Palla, funesta quid induis arma? indue! non humili vindice caesus eris. victa tamen vinces eversaque, Troia, resurges: obruet hostiles ista ruina domos. urite victrices Neptunia Pergama flammae! num minus hic toto est altior orbe cinis? iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem adferet: Iliacos accipe, Vesta, deos! tempus erit, cum vos orbemque tuebitur idem, et fient ipso sacra colente deo, et penes Angustos patriae tutela manebit: hanc fas imperii frena tenere domum, inde nepos natusque dei, licet ipse recuset, pondera caelesti mente paterna feret; utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, sic Augusta novum Iulia numen erit.’ talibus ut dictis nostros descendit in annos, substitit in medios praescia lingua sonos, puppibus egressus Latia stetit exul in herba, felix, exilium cui locus ille fuit! nec mora longa fuit: stabant nova tecta, neque alter montibus Ausoniis Arcade maior erat. ecce boves illuc Erytheidas applicat heros emensus longi claviger orbis iter; dumque huic hospitium domus est Tegeaea, vagantur incustoditae lata per arva boves, mane erat: excussus somno Tirynthius actor de numero tauros sentit abesse duos. nulla videt quaerens taciti vestigia furti: traxerat aversos Cacus in antra ferox, Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae, non leve finitimis hospitibusque malum, dira viro facies, vires pro corpore, corpus grande: pater monstri Mulciber huius erat: proque domo longis spelunca recessibus ingens, abdita, vix ipsis invenienda feris, ora super postes adfixaque brachia pendent, squalidaque humanis ossibus albet humus, servata male parte boum Iove natus abibat: mugitum rauco furta dedere sono. accipio revocamen ait, vocemque secutus impia per silvas ultor ad antra venit, ille aditum fracti praestruxerat obice montis; vix iuga movissent quinque bis illud opus. nititur hic numeris (caelum quoque sederat illis) et vastum motu conlabefactat onus. quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum. ictaque subsedit pondere molis humus, prima movet Cacus collata proelia dextra remque ferox saxis stipitibusque gerit. quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes confugit et flammas ore sonante vomit; quas quotiens proflat, spirare Typhoea credas et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci. occupat Alcides, adductaque clava trinodis ter quater adverso sedit in ore viri. ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos et lato moriens pectore plangit humum, immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum victor et Evandrum ruricolasque vocat, constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, hic ubi pars urbis de bove nomen habet, nec tacet Evandri mater prope tempus adesse, Hercule quo tellus sit satis usa suo. at felix vates, ut dis gratissima vixit, possidet hunc Iani sic dea mense diem. Idibus in magni castus Iovis aede sacerdos semimaris flammis viscera libat ovis; redditaque est omnis populo provincia nostro, et tuus Augusto nomine dictus avus. perlege dispositas generosa per atria ceras: contigerunt nulli nomina tanta viro. Africa victorem de se vocat, alter Isauras aut Cretum domitas testificatur opes; hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum, ille Numantina traxit ab urbe notam, et mortem et nomen Druso Germania fecit— me miserum, virtus quam brevis illa fuit! si petat a victis, tot sumat nomina Caesar, quot numero gentes maximus orbis habet, ex uno quidam celebres aut torquis adempti aut corvi titulos auxiliaris habent. Magne, tuum nomen rerum est mensura tuarum: sed qui te vicit, nomine maior erat. nec gradus est supra Fabios cognominis ullus: illa domus meritis Maxima dicta suis. sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes: hic socium summo cum Iove nomen habet, sancta vocant augusta patres, augusta vocantur templa sacerdotum rite dicata manu; huius et augurium dependet origine verbi, et quodcumque sua Iuppiter auget ope. augeat imperium nostri ducis, augeat annos, protegat et vestras querna corona fores, auspicibusque deis tanti cognominis heres omine suscipiat, quo pater, orbis onus I Respiciet Titan actas ubi tertius Idus, fient Parrhasiae sacra relata deae. Nam prius Ausonias matres carpenta vehebant (haec quoque ab Evandri dicta parente reor); mox honor eripitur, matronaque destinat omnis ingratos nulla prole novare viros, neve daret partus, ictu temeraria caeco visceribus crescens excutiebat onus. corripuisse patres ausas immitia nuptas, ius tamen ereptum restituisse ferunt; binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti pro pueris fieri virginibusque iubent, scortea non illi fas est inferre sacello, ne violent puros exanimata focos. siquis amas veteres ritus, adsiste precanti: nomina percipies non tibi nota prius. Porrima placatur Postvertaque, sive sorores sive fugae comites, Maenali diva, tuae: altera, quod porro fuerat, cecinisse putatur, altera, venturum postmodo quicquid erat. Candida, te niveo posuit lux proxima templo, qua fert sublimes alta Moneta gradus: nunc bene prospicies Latiam, Concordia, turbam, nunc te sacratae constituere manus. Furius antiquam populi superator Etrusci voverat et voti solverat ille fidem, causa, quod a patribus sumptis secesserat armis volgus, et ipsa suas Roma timebat opes. causa recens melior: passos Germania crines porrigit auspiciis, dux venerande, tuis; inde triumphatae libasti munera gentis templaque fecisti, quam colis ipse, deae. hanc tua constituit genetrix et rebus et ara, sola toro magni digna reperta Iovis. Haec ubi transierint, Capricorno, Phoebe, relicto per iuvenis curres signa gerentis aquam. Septimus hinc oriens cum se demiserit undis, fulgebit toto iam Lyra nulla polo. Sidere ab hoc ignis venienti nocte, Leonis qui micat in medio pectore, mersus erit. Ter quater evolvi signantes tempora fastos, nec Sementiva est ulla reperta dies: cum mihi (sensit enim) lux haec indicitur, inquit Musa, ‘quid a fastis non stata sacra petis? utque dies incerta sacro, sic tempora certa: seminibus iactis est ubi fetus ager.’ state coronati plenum ad praesaepe iuvenci: cum tepido vestrum vere redibit opus. rusticus emeritum palo suspendat aratrum: omne reformidat frigida volnus humus, vilice, da requiem terrae semente peracta; da requiem, terram qui coluere, viris, pagus agat festum: pagum lustrate, coloni, et date paganis annua liba focis. placentur frugum matres, Tellusque Ceresque, farre suo gravidae visceribusque suis. officium commune Ceres et Terra tuentur: haec praebet causam frugibus, illa locum. ‘consortes operis, per quas correcta vetustas quernaque glans victa est utiliore cibo, frugibus immensis avidos satiate colonos, ut capiant cultus praemia digna sui. vos date perpetuos teneris sementibus auctus, nec nova per gelidas herba sit usta nives, cum serimus, caelum ventis aperite serenis; cum latet, aetheria spargite semen aqua. neve graves cultis Cerialia rura, cavete, agmine laesuro depopulentur aves. vos quoque, formicae, subiectis parcite granis: post messem praedae copia maior erit. interea crescat scabrae robiginis expers, nec vitio caeli palleat aegra seges, et neque deficiat macie neque pinguior aequo divitiis pereat luxuriosa suis. et careant loliis oculos vitiantibus agri, nec sterilis culto surgat avena solo. triticeos fetus passuraque farra bis ignem hordeaque ingenti fenore reddat ager!’ haec ego pro vobis, haec vos optate coloni, efficiatque ratas utraque diva preces, bella diu tenuere viros: erat aptior ensis vomere, cedebat taurus arator equo; sarcula cessabant, versique in pila ligones, factaque de rastri pondere cassis erat. gratia dis domuique tuae; religata catenis iampridem vestro sub pede bella iacent, sub iuga bos veniat, sub terras semen aratas: pax Cererem nutrit, pacis alumna Ceres. At quae venturas praecedit sexta Kalendas, hac sunt Ledaeis templa dicata deis: fratribus illa deis fratres de gente deorum circa Iuturnae composuere lacus. Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram. haec erit a mensis fine secunda dies. frondibus Actiacis comptos redimita capillos, Pax, ades et toto mitis in orbe mane. dum desint hostes, desit quoque causa triumphi: tu ducibus bello gloria maior eris. sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma, canteturque fera nil nisi pompa tuba. horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis: si qua parum Romam terra timebat, amet. tura, sacerdotes, pacalibus addite flammis, albaque percussa victima fronte cadat, utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet ad pia propensos vota rogate deos. sed iam prima mei pars est exacta laboris, cumque suo finem mense libellus habet.