Aequoream liqui te propter, amice, Garumnam. te propter campos incolo Santonicos; congressus igitur nostros pete. si tibi cura. quae mihi, conspectu iam potiere meo. sed tantum adpropera, quantum pote corpore et aevo; ut salvum videam, sat cito te video. si post infaustas vigor integratus habenas et rediit membris iam sua mobilitas, si riguam laetis recolis Pipleida Musis. iam vates et non flagrifer Automedon. pelle soporiferi senium nubemque veterni atque alacri mediam carpe vigore viam. sed cisium aut pigrum cautus conscende veraedum: non tibi sit raedae, non amor acris equi. cantheris moneo male nota petorrita vites. ne celeres mulas ipse Metiscus agas. sic tibi sint Musae faciles, meditatio prompta et memor, et liquidi mel fluat eloquii: sic, qui venalis tam longa aetate Crebennus non habet emptorem, sit tibi pro pretio Attamen ut citius venias leviusque vehare. historiam, mimos, carmina linque domi. grande onus in musis: tot saecula condita chartis. quae sua vix tolerant tempora, nostra gravant. nobiscum invenies ἐπέων πολυμορφέα, γραμματικῶν τε πλοκὰσ καὶ, δάκτυλον ἡρῷον καὶ ἀοιδοπόλων, σὺν Θαλίησ κώμῳ σύρματα. σωταδικόν τε κίναιδον, ἰωνικὸν. Ῥυθμῶν Πινδαρικῶν ἔννομον. εὶλιπόδην σκάζοντα καὶ οὐ σκάζοντα. Ὀκτὼ Θουκυδίδου, ἐννέα. Ῥητορικῶν θάημα, σοφῶν ἐρικυδέα, πάντα μάλ' ὅσσ' ἐθέλεις, καὶ πλέον, εἴ κε. Hoc tibi de nostris ἀσπαστικὸν offero libris. vale; valere si voles me, iam veni.