Quarta redit duris haec iam messoribus aestas, et totiens cano bruma gelu riguit, ex quo nulla tuo mihi littera venit ab ore, nulla tua vidi scripta notata manu, ante salutifero felix quam charta libello dona negata diu multiplicata daret, trina etenim vario florebat epistula textu, set numerosa triplex pagina carmen erat. dulcia multimodis quaedam subamara querellis, anxia censurae miscuerat pietas, sed milli mite patris plus quam censoris acerbum sedit, et e blandis aspera penso animo, ista suo regerenda loco tamen et graviore vindicis heroi sunt agitanda sono. interea levior paucis praecurret iambus disere to referens mutua verba pede. Nunc elegi salvere iubent dictaque salute, ut fecere aliis orsa gradumque, silent. Quid abdicatas in meam curam, pater, redire Musas praecipis? negant Camenis nec patent Apollini dicata Christo pectora, fuit ista quondam non ope, sed studio pari tecum mihi concordia, ciere surdum Delphica Phoebum specu, vocare Musas numina, fandique munus munere indultum dei petere e nemoribus aut iugis, nunc alia mentem vis agit, maior deus, aliosque mores postulat. sibi reposeens ab homine 1 munus suum, vivamus ut vitae patri, vacare vanis, otio aut negotio, et fabulosis litteris vetat; suis ut pareamus legibus lucemque cernamus suam, quam vis sophorum callida arsque rhetorum et figmenta vatum nubilant, qui corda falsis atque vanis imbuunt tantumque linguas instruunt, nihil adferentes, ut salutem conferant, quod veritatem detegat. quid enim tenere vel bonum aut verum queant, qui non tenent summae caput, veri bonique fomitem et fontem deum, quem nemo nisi in Christo videt? Hic veritatis lumen est, vitae via, vis, mens, manus, virtus patris, sol aequitatis, fons bonorum, flos dei, natus deo, mundi sator, mortalitatis vita nostrae et mors necis. magister hic virtutium, deusque nobis atque pro nobis homo, nos induendus induit, aeterna iungens homines inter et deum in utrumque se commercia, hic ergo nostris ut suum praecordiis vibraverit eaelo iubar, abstergit aegrum corporis pigri situm habitumque mentis innovat: exhaurit omne, quod iuvabat antea, castae voluptatis vice, totusque nostra iure domini vindicat et corda et ora et tempora, se cogitari, intellegi, credi, legi, se vult timeri et diligi, aestus inanes, quos movet vitae labor praesentis aevi tramite, abolet futura cum deo vitae fides. quae, quas videmur spernere, non ut profanas abicit aut viles opes, set ut magis caras monet caelo reponi ereditas Christo deo, qui plura promisit datis, contempta praesens vel mage deposita sibi multo ut rependat faenore, sine fraude custos, aucta creditoribus bonus aera reddet debitor multaque sprctam largior pecuniam restituet usura deus. Huic vacantem vel studentem et deditum, in hoc reponentem omnia ne quaeso segnem neve perversum putes nec crimineris impium, pietas abesse Christiano qui potest? namque argumentum mutuum est pietatis, esse Christianum, et impii, non esse Christo subdilum. hanc cum tenere discimus, possum tibi non exhibere, id est patri, cui cuncta sancta iura, cara nomina debere me voluit deus? tibi disciplinas, dignitatem, litteras, linguae, togae, famae decus provectus, altus, institutus debeo, patrone, praeceptor, pater. Sed cur remotus tamdiu degam, arguis pioque motu irasceris, conducit istud aut necesse est aut placet: veniale, quidquid horum, erit. ignosce amanti, si geram quod expedit; gratare, si vivam, ut libet. defore me patriis tota trieteride terris atque alium legisse vagis erroribus orbem, culta prius vestrae oblitum consortia vitae, increpitas sanctis mota pietate querellis. amplector patrio venerandos pectore motus et mihi gratandas salvis adfectibus iras. set reditum inde meum, genitor, te poscere mallem, unde dari possit, revocandum me tibi credam, cum steriles fundas non ad divina precatus, Castalidis supplex averso numine Musis? non his numinibus tibi me patriaeque reduces. surda vocas et nulla rogas (levis hoc feret aura, quod datur in nihilum) sine numine nomina Musas. inrita ventosae rapiunt haec vota procellae, quae non missa deo vacuis in nubibus haerent nec penetrant superi stelantem regis in aulam. Si tibi eum mei reditus, illum adspice et ora, qui tonitru summi quatit ignea culmina caeli, qui trifido igne micat nec inania murmura miscet quique satis caelo soles largitur et imbres, qui super omne, quod est, vel in omni totus ubique, omnibus infuso rebus regit omnia Christo: quo mentes tenet atque movet, quo tempora nostra et loca disponit, quod si contraria votis constituat nostri, prece deflectendus in illa est, quae volumus. quid me accusas? si displicet actus quem gero agente deo, prius est: fiat reus auctor, cui placet aut formare meos aut vertere sensus. nam mea si reputes, quae pristina, quae tibi nota. sponte fatebor eum modo me non esse, sub illo tempore qui fuerim, quo non perversus habebar et perversus eram falsi caligine cernens, stulta dei sapiens et mortis pabula vivens. quo magis ignosci mihi fas, quia promptius ex hoc agnosci datur a summo genitore novari, quod non more meo geritur: non, arbitror, istic confessus dicar mutatae in prava notandum errorem mentis, quoniam sim sponte professus me non mente mea vitam mutasse priorem, mens nova mi,fateor, means nonmea: non meaquondam, set mea nunc auctore deo, qui, si quid in actu ingeniove meo sua dignum ad munia vidit, gratia prima tibi, tibi gloria debita cedit, cuius praeceptis partum est, quod Christus amaret. Quare gratandum magis est tibi, quam queritandum, quod tuus ille, tuis studiis et moribus ortus, Paulinus, cui te non infitiare parentem, nec modo, cum credis perversum, sic mea verti consilia, ut sim promeritus Christi fore, dum sum Ausonii, feret ille tuae sua praemia laudi deque tua primum tibi deferet arbore fructum. Unde, precor, meliora putes nec maxima perdas praemia detestando tuis bona fontibus orta. non etenim mihi mens vaga, sed neque participantum vita fugax hominum, Lyciae qua scribis in antris Pcgaseum vixisse equitem, licet avia multi numine agente eolant, clari velut ante sophorum pro studiis musisque suis: ut nunc quoque, castis qui Christum sumpsere animis, agitare frequentant, non inopes animi neque de feritate legentes desertis habitare locis; sed in ardua versi sidera spectantesque deum verique profunda perspicere intenti de vanis libera curis otia amant strepitumque fori rerumque tumultus cunctaque divinis inimica negotia donis, et Christi imperiis et amore salutis, abhorrent speque fideque deum sponsa mercede sequuntur, quam referet certus non desperantibus auctor, si modo non vincant vacuis praesentia rebus, quaeque videt spernat, quae non videt ut mereatur secreta ignitus penetrans caelestia sensus. namque caduca patent nostris, aeterna negantur visibus; et nunc spe sequimur,quod mente videmus, spernentes varias, rerum spectacula, formas et male corporeos bona sollicitantia visus. attamen haec sedisse illis sententia visa est, tota quibus iam lux patuit verique bonique, venturi aeternum saecli et praesentis inane. At mihi, non eadem cui gloria, cur eadem sit fama? fides voti par est, sed amoena colenti, nunc etiam et blanda posito locupletis in acta litoris, unde haec iam tam festinata locorum invidia est? utinam iustus me carpere livor incipiat: Christi sub nomine probra placebunt, non patitur tenerum mens numine firma pudorem, et laus hic contempta redit mihi iudice Christo. Ne me igitur, venerande parens, his ut male versum increpites studiis neque me vel coniuge carpas vel mentis vitio: non anxia Bellerophontis mens est nec Tanaquil mihi, sed Lucretia coniunx, nec mihi nunc patrii est, ut visa, oblivio caeli, qui summum suspecto patrem, quem qui colit unum, hic vere memor est caeli, crede ergo, pater, nos nec caeli inmemores nec vivere mentis egentes, humanisque agitare locis, studia ipsa piorum testantur mores hominum; nec enim impia summum gens poterit novisse deum: sint multa locorum, multa hominum studiis inculta, expertia legum, quae regio agresti ritu earet? aut quid in istis improbitas aliena nocet? quod tu mihi vastos Vaseoniae saltus et ninguida Pyrenaei obicis hospitia, in primo quasi limine fixus Hispanae regionis agam nec sit locus usquam rure vel urbe mihi, summum qua dives in orbem usque patet mersos spectans Hispania soles. sed fuerit fortuna iugis habitasse latronum, num lare barbarico rigui mutatus in ipsos, inter quos habui, socia feritate colonos? non recipit mens pura malum neque levibus haerent inspersae fibris maculae: si Vascone saltu quisquis agit purus sceleris vitam, integer aeque nulla ab inhumano morum contagia ducit hospite, sed mihi cur sit ab illo nomine crimen, qui diversa colo, ut colui, loca iuncta superbis urbibus et laetis hominum celeberrima cultis? ac si Vasconicis mihi vita fuisset in oris, cur non more meo potius formata ferinos poneret, in nostros migrans, gens barbara ritus? Nam quod in cversis habitacula ponis Hibera urbibus et deserta tuo legis oppida versu montanamque milli Calagorrim et Birbilim acutis pendentem scopulis eodemque iacentis Hilerdac exprobras, velut his habitem laris exul et urbis extra hominum tecta atque vias; — an credis Hiberae has telluris opes, Hispani nescius orbis, quo gravis ille poli sub pondere constitit Atlans, ultima nunc eius mons portio metaque terrae, discludit bimarem celso qui vertice Calpen? Birbilis huic tantum, Calagorris, Hilerda notantur, Caesarea est Augusta cui, Barcinus amoena et capite insigni despectans Tarraco pontum? Quid numerem egregias terris et moenibus urbes, quas geminum felix Hispania tendit in aequor, qua Betis Oceanum Tyrrhenumque auget Hiberus, lataque distantis pelagi divortia conplet, orbe suo finem ponens in limite mundi? anne tibi, o domine inlustris, si scribere sit mens, qua regione habites, placeat reticere nitentem Burdigalam et piceos malis describere Boios? cumque Maroialicis tua prodigis otia thermis inter et umbrosos donas tibi vivere lucos, laeta locis et mira colens habitacula tectis: nigrantesne casas et texta mapalia culmo dignaque pellitis habitas deserta Bigerris? quique superba tuae contemnis moenia Romae consul, arenosas non dedignare Vasatas? vel quia Pictonicis tibi fertile rus viret arvis, Raraunum Ausonias heu devenisse curules conquerar, et trabeam veteri sordescere fano; quae tamen augusta Latiaris in urbe Quirini Caesareas inter parili titulo palmatas fulget inadtrito longum venerabilis auro, florentem retinens meriti vivacis honorem. aut eum Lucani retinens culmine fundi, aemula Romuleis habitans fastigia tectis, materiam praebente loco, qui proxima signat, in Condatino dicetis degere vieo? Multa iocis pateant, liceat quoque ludere fictis; sed lingua mulcente gravem interlidere dentem, ludere blanditiis mentibus et male dulces fermentare iocos satirae mordacis aceto saepe poetarum, numquam decet esse parentum, namque fides pietasque petunt, ut, quod mala nectens insinuat castis fama auribus, hoc bona voti mens patris adfigi fixumque haerescere cordi non sinat, et vulgus scaevo rumore malignum ante habitos mores, non semper flectere vitam crimen habet: namque est laudi bene vertere, eum me inmutatum audis, studium officiumque require. si pravo rectum, si relligiosa profanis, luxurie parcum, turpi mutatur honestum, segnis, iners, obscurus ago, miserere sodalis in mala perversi: blandum licet ira parentem excitet, ut lapsum rectis instauret amicum moribus et monitu reparet meliora severo. At si forte itidem, quod legi et quod sequor, audis, corda pio vovisse deo venerabile Christi imperium docili pro credulitate sequentem, persuasumque dei monitis aeterna parari praemia mortali damnis praesentibus empta, non reor id sancto sic displicuisse parenti, mentis ut errorem credat sic vivere Christo, ut Christus sanxit, iuvat hoc nec paenitet huius erroris, stultus diversa sequentibus esse nil moror, aeterno mea dum sententia regi sit sapiens, breve, quidquid homo est, homo corporis aegri, temporis occidui et sine Christo pulvis et umbra: quod probat aut damnat tanti est, quanti arbiter ipse. ipse obit atque illi suus est comitabilis error cumque suo moriens sententia iudice transit. Et nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis cura sit ad domini praeceptum vivere Christi, sera erit exutis homini querimonia membris, dum levia humanae metuit convicia linguae, non timuisse graves divini iudicis iras: quem patris aeterni solio dextraque sedentem, omnibus impositum regem et labentibus annis venturum, ut cunctas aequato examine gentes iudicet et variis referat sua praemia gestis, credo equidem et metuens studio properante laboro, si qua datur, ne morte prius quam crimine solvar. Huius in adventum trepidis mihi credula fibris corda tremunt gestitque anima id iam cauta futuri, praemetuens, ne vineta aegris pro corpore curis ponderibusque gravis rerum, si forte recluso increpitet tuba vasta polo, non possit in auras regis ad occursum levibus se tollere pinnis, inter honora volans sanctorum milia caelo, qui per inane levis neque mundi conpede vinctos ardua in astra pedes facili molimine tollent et teneris vecti per sidera nubibus ibunt, caelestem ut medio venerentur in aere regem claraque adorato coniungant agmina Christo. Hic metus est, labor iste, dies ne me ultimus atris sopitum tenebris sterili deprendat in actu, tempora sub vacuis ducentem perdita curis, nam quid agam, lentis si, dum coniveo votis, Christus ab aetheria mihi proditus arce coruscet et, subitis domini caelo venientis aperto praestrictus radiis, obscurae tristia noctis suffugia inlato confusus lumine quaeram? Quod mihi ne pareret vel diffidentia veri, vel praesentis amor vitae rerumque voluptas curarumque labor, placuit praevertere casus proposito et curas finire superstite vita communemque adeo ventura in saecula rebus expectare trucem securo pectore mortem. Si placet hoc, gratare tui spe divite amici: si contra est, Christo tantum me Inique probari.