nec vero dubitat agricola, quamvis sit senex, quaerenti cui serat respondere: dis immortalibus, qui me non accipere modo haec a maioribus voluerunt, sed etiam posteris prodere. et melius Caecilius de sene alteri saeculo prospiciente, quam illud idem: edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti adportes tecum, cum advenis, unum id sat est, quod diu vivendo multa quae non volt videt. Et multa fortasse quae volt, atque in ea, quae non volt, saepe etiam adulescentia incurrit. illud vero idem Caecilius vitiosius: tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum, sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri. iucundum potius quam odiosum! edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti adportes tecum, cum advenis, unum id sat est, quod diu vivendo multa quae non volt videt. tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum, sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.