utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur. nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis. nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. et corpora quidem exercitationum defetigatione ingravescunt, animi autem exercitandonam quos ait Caecilius comicos stultos senes, hos significat credulos obliviosos dissolutos, quae vitia sunt non senectutis, sed inertis ignavae somniculosae senectutis. ut petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic ista senilis stultitia, quae deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium.