videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium nullumin rebus minoribus socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui eum altero rem communicavit. ad cuius igitur fidem confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? atque tecti esse ad alienos possumus, intimirecte igitur maiores cum qui socium fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere.