ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis quos constat, eum caedes facta sitdixi initio, iudices, nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac necessitas ipsa cogeret. nam et multae res adferri possunt, et una quaequeverum ego quod invitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere possum. quae praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.