alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis; habet animi causadomus refertaquid praeterea caelati argenti, quid stragulae vestis, quid pictarum tabularum, quid signorum, quid marmoris apud illum putatis esse? tantum scilicet quantum e multis splendidisque familiis in turba et rapinis coacervari una in domofamiliam vero quantam et quam variis cum artificiis habeat quid ego dicam?