facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius exitio ponis quam in eis L. Lucius Sulla gessit. quod si tibi causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi omnia sua praeterquis umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta spolia detrahere mallet?