erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum alterum sedere in accusatorum subselliis video, alterum tria huiusce praedia possidere audio; quas inimicitias si tam cavere potuisset quam metuere solebat viveret. neque enim, iudices, iniuria metuebat. nam duo isti sunt T. Titi Roscii, quorum alteri Capitoni cognomen est, iste qui adest Magnus vocatur, homines eius modi: