quid ergo? audacissimus ego ex omnibus? minime. an ne istius quidem laudis ita sumquae me igitur res praeter ceteros impulit ut causam Sex. Rosci reciperem? quia, si qui istorum dixisset quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur.