hoc consilio atque adeo hac amentia impulsi quem ipsi, cum cuperent, non potuerunt occidere, eum iugulandum vobis tradiderunt. quid primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod aut a quibus auxilium petam? deorumne immortalium, populine Romani, vestramne qui summam potestatem habetis hoc tempore fidem implorem?