occidisse patrem Sex. Roscius arguitur. scelestum, di immortales! ac nefarium facinus atque eius modi quo uno maleficio scelera omnia complexa esse videantur! etenim si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, voltu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti? pro quo mori ipsum, si res postularet, iura divina atque humana cogebant.