'nescio' inquit 'quae causa odi fuerit; fuisse odium intellego quia antea, cum duos filios haberet, illum alterum qui mortuus est secum omni tempore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat.'quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usuille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum.