odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur, Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. numquid est aliud? 'immo vero' inquit 'est; nam istum exheredare in animo habebat.' audio; nunc dicis aliquid quod ad rem pertineat; nam illa, opinor, tu quoque concedis levia esse atque inepta: 'convivia cum patre non inibat.' quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniretdomum suam istum non fere quisquam vocabat.' nec mirum, qui neque in urbe viveret neque revocaturus esset.