quae res ea est? bona patris huiusce Sex. Rosci quae sunt sexagiens, quae de L. Lucio Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, L. Lucius Cornelius Chrysogonus. is a vobis, iudices, hoc postulat ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, quoniamque ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumquehunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac