quod si aut causa criminis aut facti suspicio aut quaelibet denique vel minima res reperietursin aliud agitur nihil nisi ut eis ne quid desit quibus satis nihil est, si hoc solum hoc tempore pugnatur ut ad illam opimam praeclaramque praedam damnatio Sex. Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa indigna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt